Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
61 34
62 35
63 36
64 37
65 38
66 39
67 40
68 41
69 42
70 43
71 44
72 45
73 46
74
75
76
77 47
78 48
79
80
81
82 49
83 50
84 51
85 52
86
87
88
89 53
90 54
< >
page |< < (37) of 434 > >|
6437HOROLOG. OSCILLATOR.11Descri-
PTIO Ho-
ROLOGII.
ſecunda ſcrupula tranſitu ſuo oſtendent:
atque ita omnia rectè
ſe habere manifeſtum erit.
Pondus X in imo perpendiculo
trilibre eſt, plumbeum totum, vel ænea ſuperficie plumbum
continente.
Nec tantum metalli gravitate ſed & figurâ in-
ſuper proſpiciendum (plurimi enim refert) ut quam mini-
mum occurſu aëris impedimentum ſentiat.
Eoque in cylin-
22TAB. II.
Fig. 3.
dri jacentis oblongi &
utrinque præacuti formam fingitur,
qualis cernitur ad a ſchemate horologii minore.
Quanquam
in his quæ ad navigationem parantur, forma lentis erectæ
aptior viſa eſt.
Porro eodem ſchemate & ponderis alterius b, quo motus
horologii continuatur, ſuſpendendi ratio expreſſa eſt, quam,
incognitam prius, inveſtigare nobis neceſſe fuit, ne interim
dum ſurſum retrahitur pondus iſtud, ceſſaret vel impedire-
tur aliquatenus horologii curſus, quod hic omnino caven-
dum erat.
Paratur itaque funis continuus atque in ſe rediens,
extremitatibus apte inter ſe connexis.
Is primum orbiculum
rotæ infimæ conjunctum, qui in ſchemate majori notatus eſt
D, amplectitur;
inde deſcendens, altera ſui parte trochleam
c, cui pondus b appenſum eſt, ſubit.
Hinc ſuper orbicu-
lum d aſcendit, extrinſecus horologio affixum, qui ferreos
per circumferentiam aculeos habet, atque inſuper ſerratis
dentibus ita eſt aptatus ut volvatur tracto fune e;
nequa-
quam vero in partem contrariam revolvi poſſit.
Ab hoc or-
biculo deſcendit funis ad alteram trochleam f, cui pondus
exiguum g appenditur, quantum ſufficit continendo majori
b, ne aliter quam revoluto orbiculo deſcendat.
Namque à
trochlea f rurſus ad ipſum orbiculum D, unde deſcenderat,
funis revertitur.
Quibus ita ſe habentibus, manifeſtum eſt
ſemper pondus b dimidia ſui gravitate conari ut rotas horo-
logii circumagat, nec tunc quidem ceſſare cum manu fu-
nem e trahente aſcendere cogitur;
adeoque horologii mo-
tum nusquam interrumpi, nec momentum temporis de-
perdi.
Gravitatis modus in pondere b definiri certo non poteſt,
ſed quo minor conſervando motui ſuffecerit, eo melius

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index