Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 406 > >|
1Non enim hæc ſcribimus ſolum fabris / uerum et ſtudioſis etiam
rerum dignarum: Qua de re iuuat intermiſcere interdum quæ dele
ctent: et ab re tamen atque inſtituto aliena non ſint.
Martino quinto
pontifice maximo / allatus extitit anguis reptus latio a fabris apud
fodinas uitam ducens in uaſto quodam lapide / circum omnibus aſpi
ramentis
obſtruſis: Repertæ et aliquot ranæ / et item cancri / ſed hi
quidem mortui.
Tum et candidiſſimo marmore in medio per hæc
tempora frondes arborum repertas teſtor.
Vellinus mons / qui Bru
tios a marſis diuidit / omnium præcelſus toto uertice calueſcit lapi
de albo / et rediuiuo illic qua parte in brutios ſpectat / paſſim uide
bis diſfractos lapides refertos ſigillis conchiliorum maritimorum:
non amplioribus quam ut ea ſub uola manus capias.
Quid illud ? Ex
agro Veronenſi in dies colliguntur ſaxa cælo ſtrata ſigno quinque
folio certis et comparibus lineis aptiſſime perſcripta atque belliſſime
imbricata naturæ arte admirabili et perfinita / ut imitari ſubtilita
tem operis poſſit prorſus mortalium nemo: Et quod magis mirere
nullum huiuſmodi inuenies lapidem niſi inuerſum / impreſſumque
ſigni formam obtegentem: quo facile putes naturam non admira
tioni hominum / ſed ſibi effinxiſſe tantas delitias artificii ſui.
Ad rem redeo. Non hic inſiſtam referens quo pacto foci ueſtibulum
præfurniumque teſtudinare / et interiorem ignium ſedem coaptare opor
teat / ut extuans flamma reſpiret / ut ſuis quaſi limitibus coherce
atur / ut in unum ad opus coquendi confluat tota ignium uis atque
conſpiret.
Neque proſequar quo pacto ſenſim ſuccendere et ignem
non intermittere uſque dum flamma ad ſupremum uſque nequicquam fumo
ſa exeat: et ſummi intra fornacem lapides candeſcant / et coctum la
pidem non eſſe niſi cum flammis turgefacta quæ circunhiaret fornax
ſeſe receperit atque perſtrinxerit.
Mirum in quo naturam ſpectes
elementi.
Nam ſi calce cocta ignem ſubdemeris / fiet calcaria ſen
ſim minus in imo calens / in ſummo uero magis multo reddetur
ignita.
Nunc quoniam his operibus perficiendis non calce tantun /
uerum et harena opus est: de harena ipſa nobis dicendum eſt.
Harenarum tria ſunt genera / Foſſicea / Fluuiatilis / Marina. Om
nium
optima foſſicea.
Atque ea quidem multiplex eſt / Nigra / Cana /

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index