Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 241 > >|
1 Dissimilis ratio; tanta est in flumine quoque.
Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
Ossa, cruor, venae, calor, humor, viscera, nervi
Constituunt; quae sunt porro distantia longe
Dissimili perfecta figura principiorum.

Tum porro quaecumque igni flammata cremantur,
Si nihil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
Unde ignem iacere, & lumen summittere possint,
Scintillasque agere, ac late differre favillam.

Cetera consimili mentis ratione peragrans,
Invenies igitur multarum semina rerum
Corpore caelare, & varias cohibere figuras.

Denique multa vides, quibus & color & sapor una
Reddita sunt cum odore; in primis pleraque dona,
Haec igitur variis debent constare figuris:
Nidor enim penetrat, qua fucus non it, in artus;
Succus item sorsum, & rerum sapor insinuatur
Sensibus: ut noscas primis differre figuris.

Dissimiles igitur formae glomeramen in unum
Conveniunt, & res permisto semine constant.

Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
Multa elementa vides multis communia verbis;
Cum tamen inter se versus, ac verba necesse est
Confiteare alia ex alijs constare elementis:
Non quo multa parum communis littera currat,
Aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem;
Sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.

Sic aliis in rebus item communia multa
Multarum rerum cum sint primordia; longe
Dissimili tamen inter se consistere summa
Possunt; ut merito ex aliis constare feratur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index