Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 145 > >|
1
Idem Quadratum abcd occurrat plano ax ad angulos re­
ctos, motu centri e inæqualiter ſecante baſim ad in pd maius,
& ap minus ſegmentum: dico motum reflecti in illam partem,
in quâ eſt ſegmentum maius pd. Ductâ enim lineâ hypo­
mochlij ag, & à centro ad eam perpendiculari ef; erit gra­
uitas mouens centri à percuſſione quadratum ef, atque huius
complementum quadratum af menſura plagæ: vectis autem
ea, cuius quadratum grauitas tota, ſeu impulſus. Et quia
plaga fit per lineam ea; erit motus à percuſſione in eadem lineâ
ea: per 5 theor. 2 part: motus autem centri à reliquo impulſu
in lineâ ek tangente circuli centro a deſcripti. Quòd ſi ergo
fiat ut ef motus centri ad af motum repercuſſum, ita ek ad
eh; erit diameter parallelogrammi ehik motus medius per
prop: 32 ac proinde motus reflexus in partem ſegmenti ma­
ioris
THEOREMA V.
Motus Pentagoni perpendicularis ad planum & latus eiusdem,
in ſe ipſum reflectit.
Nam in primâ quidem figurâ, quia & motus centri & pla­
ga tota eſt in lineâ ef; erit motus reflexus in eadem lineâ ef.
In ſecundâ autem figurâ lineæ percuſſionis ſunt fa fg fe:
motus ergò reflexus in fh. fc. fi. Et quia motus in fh & fi
ſunt ſub contrarij atque inter ſe æquales per defini: 4 erit per
prop: 32 motus medius linea fc: ac proinde cùm hæc ſit via con­
tri, motus in ſe ipſum reflectit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index