Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 129 > >|
1bd. df.fh inter ſe æquales, minor erit proportio ſinus ab
ad arcum bd quam tripla, habebit ergo ad arcum mino­
rem, quam ſit bd, rationem triplam, qui ſit bq, atque; hunc
intercipiens ſinus pq maior ſinu cd: dico ſinus proximos
intercipientes illos arcus, nimirum ab & cd, aut cd & ef.
aut ef & gh minorem rationem habere quam duplam.
Erit enim ſinus cd. grad: 70, & ſinus ef grad: 50. & ſinus gh
gtad: 30. at verò ſinus totus ab 100000. ad ſinum cd grad.
70, nimirum ad 93969, & ſinus ef grad: 50 ad ſinum gh
grad. 30 ideſt. 76604. ad 50000 minorem habet rationem
quam duplam.
Quod idem de aliis ſinubus proximè in­
tercipientibus illos arcus æquales, ex tabulis ſinuum
conſtabit.
Quia verò ſinus propiores minorem ha­
bent rationem, erit minor proportio ab ad pq quam ad
cd. ac proinde minor quam dupla. Si ergo quadrans cir­
culi diuidatur in quotlibet arcus æquales, minores verò
quam in ratione ſubtriplá ad ſinum totum, habebunt ſi­
nus proximi intercipientes illos arcus minorem ratio­
nem quam duplam.
Lemma III.
Si aſſumantur arcus in ratione continuá, quam habent ſinus
intercipientes illos arcus, habeatque; ſinus primus ad arcum interce­
ptum majorem rationem quam triplam, habebunt ſinus proximi ra
tionem ad ſe minorem quam duplam.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index