Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
KL, LM, MN ſuper terminum B.
Manifeſtum eſt, ag­
gregatum ex laminis DH ibidèm retineri indifferen­
tia quadam, nec pelli ſursùm, aut deorsùm, firmiter­
que in tali ſitu quieſcere, vt nimirùm ſi quis infrą
laterem DE manum ſupponeret, minimè ab ipſis com­
primeretur
, neque vllam grauitatem perciperet, hoc
autem non contingit ex eo, quòd laminę lateritiæ
grauitatem amittant, & deorsùm nil comprimant,
ſed quia ab æquali vi contraria ſuſtinentur, ac ſursùm
impelluntur à pondere nempè oppoſito IN ſibi æquali
in libra AB premente.
Præterea quælibet lamina in­
termedia FE ſimilitèr quieſcit, ſiſtiturque iners, vt
neque ſursùm, neque deorsùm moueatur, nequę
ſubiectam manum, quæ lateralitèr eam retinere co­
naretur vllatenùs comprimit, aut impellit, & hoc
efficitur quia lamina
25[Figure 25]
FE comprimitur de­
orſum ab incumben­
te pondere FH, ſur­
sùm verò impellitur
à ſubiecta lamina DE non virtute propria, ſed eius,
quam exercet contra poſitum pondus IN ſcilicet tan­
ta vi, quanta pondus IN ſuperat pondus DE; ſed quia
præterea lamina ipſa FE exercet vim ſui ponderis
contra preſſionem contrapoſiti exceſſus KN fit vt vis
quæ impellit ſursùm laminam FE æqualis ſit exceſſui
ipſius KN ſupra FE, ſcilicet æqualis ſit NL; ſuntque
FH, & LN inter ſe æquales; ergo viribus æqualibus
FE deprimitur ac ſursùm impellitur.
E contra lami-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index