Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
91 85
92 86
93 87
94 88
95 89
96 90
97 91
98 92
99 93
100 94
101 95
102 96
103 97
104 98
105 99
106 100
107 101
108 102
109 103
110 104
111 105
112 106
113 107
114 108
115 109
116 110
117 111
118 112
119 113
120 114
< >
page |< < (58) of 760 > >|
6458PHYSICORVM ARIST. fiunt, & constant: quare præter aërem, ignem, terram, &
aquam
, corpus hîc aliud eſſet.
At nullum eſſe uidetur. Neq;
igitur ignis, neque aliud quicquam elementorum, infinitum
eſſe
poteſt.
Omnino enim & abſque hoc, eſſe inquam ipſo-
rum
aliquid infinitum, impoßibile eſt ipſum uniuerſum,
aut
eſſe, aut fieri unum quod ipſorum, ſi ſit etiã infinitum,
perinde
ut Heraclitus aſſerebat, omnia dicens tandem fieri
ignem
.
Eadem & ad illud unum accõmodabitur ratio, quod
præter
elemẽtum naturales Philoſophi faciunt:
omne enim
ad
contrarium ex contrario, ut ad frigidum ex calido, ſolet
mutari
.
Atque ex his etiam de quouis conſiderare oportet,
ſi
poßit, nec´ne infinitum eſſe ſenſibile corpus.
Ex his au-
tem
patebit, infinitum ſenſibile corpus in ratione rerũ eſſe,
omnino
non poſſe.
Omne nanque ſenſibile corpus, aptum
eſt
alicubi eſſe, atque locus eſt quidam cuiuſq;
, & idem eſt
totius
, ac partis:
ut totius terræ, uniuſqúe glebæ: & ignis
item
, atque ſcintillæ.
Quare ſi infinitum partium ſit ſimi-
lium
, immobile erit, aut ſemper feretur.
At id fieri nequit.
Cur
euim deorſum magis quàm ſurſum, aut ad quemuis lo-
cum
mouebitur?
dico autem ſi ſit gleba, quorſum hæc mo-
uebitur
, aut ubi manebit?
Corporis enim eiuſdem formæ, lo-
cus
eſt infinitus, occupabit´ ne igitur totum locum?
at quî
fieri
poteſt?
Quænam igitur ipſius quies, aut ubinam erit,
&
quis præterea motus. An ubiq; manebit? non ergo motu
ciebitur
.
An omnem ad locum mouebitur? ergo, quieſcet
inquam
ac ſtabit.
Sin uerò ſit dißimilium partiũ, dißimilia
etiam
erunt, &
ipſa loca. Atq; primo quidem ipſius uniuer
ſi
corpus, non erit unum niſi tactu.
Deinde partes, aut ſunt
infinitæ
ſpecie, aut finitæ.
At finitæ nequeũt eſſe: erunt enim
aliæ
quidem infinitæ, aliæ uerò non infinitæ, ſi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index