Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 110 > >|
1iter inclinatam EG eſt in ſubduplicata ratione ipſarum̨
chordarum BD, EG; ergo tempus quoque decurſus ex B
per arcum BCD ad tempus decurſus ex E per arcum EFG
eſt in eadem ſubduplicata ratione chordę BD ad chordam
EG, quod oſtendendum propoſuimus.
Corollarium.
Ex modò ostenſis ſuper prima, ac ſecunda figura, manife­
ſtum fit celeberrimum illud magni Galilei pronuntiatum,
quòd videlicet, ratio temporum ſimilium vibrationum pen­
dulorum ſit ſubduplicata rationis longitudinum filorum ho­
mologè ſumptorum, non tantum verum eſſe de vibrationibus
pendulorum per arcus ſimiles, ſimiliterque poſitos, ſumptos
ex circulorum quadrantibus ad perpendiculum vſque termi­
nantes, ſed etiam de vibrationibus per arcus quoſcumque ſi­
miles quadrantum à perpendiculo ſeiunctos: dummodo ipſi
ſimiles arcus ſint quoque ſimiliter poſiti: quales nimirùm ap­
parent in figuris prima, ac ſecunda arcus BCD, EFG, dum
grauia B, E ex filis, aut haſtulis AB, AE circa punctum A
conuertibilibus appenſa concipiantur.
Scholium.
Si curua BCD, EFG in prima, & ſecunda figura fuerint
ſimiles arcus ex circulis commune centrum A habentibus; ac
in verticali plano poſitis, & in prima figura recta AB, AE
fuerint fila aut haſtulæ quædam circa clauum A conuertibi­
les, in ſecunda verò recta AB, AE concipiantur, vt haſtulæ
inflexibiles, volubileſque circa imum punctum E, atque ex
huiuſmodi filorum, aut haſtularum terminis B, E pendeant
graues ſphæræ B, E (cum eadem ſint tempora prout aſſumi­
tur quoque ab ipſo met Ceua) tempora inquam decurſuum
liberorum granium B, E per arcus BCD, EFG, ac temporą

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index