Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 158 > >|
1ctantur, & in quas niſum faciant, magnetici tamen
robuſtiores
ſunt, & parteis magnetis vehementiùs
premunt
?
Cum radij certè ita refracti, ſint quaſi chor­
dulæ
deflexæ, &, vt mox dicebamus, tenſæ, non
poſſunt
non premere, & vrgere parteis, quæ intra
ipſum
angulum deflexionis comprehenduntur.
An
ex
hac preſſione intelligi poteſt adigi ferrum verſus
magnetem
, vt pote omnibus chordulis factis quaſi
bracchiis
, quorum quaſi cubiti, & articuli ſint in
ipſis
deflexionibus; quæque conſpirent omnia in
adigendo
ad ipſum ferro?
Parem profectò adactio­
nem
experiri licet, ſi firmati ſimùl ad parietem ali­
quot
funiculi traijciantur per foraminula in globo,
aut
craſſiuſculo aſſere ita comparata, vt medium
ſit
directo ductu, cæteri à parte citeriore in vlte­
riorem
non nihil deflexum verſus medium habeant.
Nempe ſi funiculo medio intenſo manente, ductum­
que
ſolùm dirigente, cæteri ponè conducantur, ſi­
mùlque
tendantur, globum, aſſeremve ſic prement,
vt
ipſum compellant in locum parietis, vnde ortum
habent
.
An hac ratione intelligi licet, non allici
ferrum
, niſi ex certa diſtantia, quod ex radiis in or­
bem
fuſis, ac magis, magiſque continuò rareſcen­
tibus
, aut nulli, aut nimis pauci, quibus ſuperetur
ponderis
reſiſtentia, ad ferrum pertingant?
attrahi
ferrum
tantò potentiùs, quantò propinquius fuerit;
quòd
crebriores ſint radij, atque adeò chordulæ plu­
res
, ſeu plura quaſi bracchiola, quibus corripiatur,
atque
pertrahatur?
teneri ferrum ipſi magneti ar­
ctiſſimè
junctum, quod ſingulæ chordulæ, & quaſi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index