Ghetaldi, Marino, Marini Ghetaldi Promotvs Archimedis sev de varijs corporum generibus grauitate & magnitudine comparatis

Table of contents

< >
< >
page |< < (52) of 89 > >|
6452PROMOTVS poteſtate, rebus bene geſtis, cum auream coronam votiuam, dijs im-
mortalibus in quodam fano conſtituiſſet ponendam, immani precio
locauit faciendam, &
aurum ad ſacoma appendit redemptori. is ad
tempus opus manufactum ſubtiliter, regi approbauit, &
ad ſacoma
pondus coronæ viſus eſt præſtitiſſe.
Poſtea quam inditium eſt factum,
dempto auro, tantundem argenti in id coronarium opus admixtum
eſſe:
indignatus Hiero ſe contemptum, neque inueniens, qua ratione
id furtum deprebenderet, rogauit Archimedem, vti in ſe ſumeret de
eo cogitationem.
tunc is cum baberet eius rei curam, caſu venit in
balneum, ibique cum in ſolium deſcenderet, animaduertit quantum
corporis ſui in eo inſideret, tantum aquæ extra ſolium effluere.
itaq;
eum eius rei rationem explicationis offendiſſet non ect moratus, ſed
exiliuit gaudio motus de ſolio, &
nudus vadens domum verſus, ſigni
ficabat clara voce inueniße quod quæreret.
nam currens identidem
grece clamabat {δι}”ρη{κο} {δι}”ρη{κο} tum vero ex eo inuentionis ingreſſu
duas dicitur feciſſe maſſas æquo pondere, quo etiam fuerat coro-
na, vnam ex auro, alteram ex argento.
cum ita fecißet, vas amplũ
ad ſumma labra impleuit aqua, in quo demiſit argenteam maſſam.

cuius quanta magnitudo in vaſe depreſſa ect, tantum aquæ effluxit.

ita exempta maſſa, quanto minus factum fuerat refudit, ſextario
menſus, vt eodem modo, quo prius fuerat, ad labra æquaretur.
ita ex
eo inuenit, quantum ad certum pondus argenti certa aquæ menſura
reſponderet.
Cum id expertus eſſet tum auream maſſam ſimiliter pleno vaſe
demiſit, &
ea exempta, eadem ratione menſura addita, inuenit ex
aqua non tantum defluxiſſe, ſed tantum minus, quantum minus ma
gno corpore eodem pondere auri maſſa eſſet quam argenti.
Poctea
vero repleto vaſe, in eadĕ aqua ipſa corona demiſſa, inuenit plus aquæ
defluxiſſe in coronam, quam in auream eodem pondere maſſam, &

ita ex eo quod plus defluxerat aquæ in corona, quam in maſſa ratio-
cinatus, deprebendit argenti in auro mixtionem, &
manifectum fur-
tum redemptoris.
Hactenus Vitruuius.
Mirum certe Archimedis fuit inuentum, ipſius tamen
modus ad inueniendam illam aquæ menſuram, quæ ad
certum pondus auri, vel argenti, vel coronæ reſponderet,
maiori diligentia indiget, quam quæ ab hominibus adhiberi
poteſt, impoſſibile enim eſt, exempta corona, vel aurea maſſa,
vel argentea, tantum aquæ refundere, quantum è vaſe efflu-
xerat ad vnguem, nam repoſita aqua in vaſe, non

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index