Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="2">
            <p type="main">
              <s id="s.000446">
                <pb xlink:href="079/01/106.jpg" pagenum="57"/>
              Dissimilis ratio; tanta est in flumine quoque.</s>
              <s id="s.000447">
                <lb/>
              Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
                <lb/>
              Ossa, cruor, venae, calor, humor, viscera, nervi
                <lb/>
              Constituunt; quae sunt porro distantia longe
                <lb/>
              Dissimili perfecta figura principiorum.</s>
              <s id="s.000448">
                <lb/>
              Tum porro quaecumque igni flammata cremantur,
                <lb/>
              Si nihil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
                <lb/>
              Unde ignem iacere, & lumen summittere possint,
                <lb/>
              Scintillasque agere, ac late differre favillam.</s>
              <s id="s.000449">
                <lb/>
              Cetera consimili mentis ratione peragrans,
                <lb/>
              Invenies igitur multarum semina rerum
                <lb/>
              Corpore caelare, & varias cohibere figuras.</s>
              <s id="s.000450">
                <lb/>
              Denique multa vides, quibus & color & sapor una
                <lb/>
              Reddita sunt cum odore; in primis pleraque dona,
                <lb/>
              Haec igitur variis debent constare figuris:
                <lb/>
              Nidor enim penetrat, qua fucus non it, in artus;
                <lb/>
              Succus item sorsum, & rerum sapor insinuatur
                <lb/>
              Sensibus: ut noscas primis differre figuris.</s>
              <s id="s.000451">
                <lb/>
              Dissimiles igitur formae glomeramen in unum
                <lb/>
              Conveniunt, & res permisto semine constant.</s>
              <s id="s.000452">
                <lb/>
              Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
                <lb/>
              Multa elementa vides multis communia verbis;
                <lb/>
              Cum tamen inter se versus, ac verba necesse est
                <lb/>
              Confiteare alia ex alijs constare elementis:
                <lb/>
              Non quo multa parum communis littera currat,
                <lb/>
              Aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem;
                <lb/>
              Sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.</s>
              <s id="s.000453">
                <lb/>
              Sic aliis in rebus item communia multa
                <lb/>
              Multarum rerum cum sint primordia; longe
                <lb/>
              Dissimili tamen inter se consistere summa
                <lb/>
              Possunt; ut merito ex aliis constare feratur
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>