Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 258 > >|
1 ex unoque sitim sedantes flumine aquai
dissimili vivont specie retinentque parentum
naturam et mores generatim quaeque imitantur.

tanta est in quovis genere herbae materiai
dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.

hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
ossa cruor venae calor umor viscera nervi
constituunt; quae sunt porro distantia longe,
dissimili perfecta figura principiorum.

tum porro quaecumque igni flammata cremantur,
si nil praeterea, tamen haec in corpore condunt
unde ignem iacere et lumen summittere possint
scintillasque agere ac late differre favillam.

cetera consimili mentis ratione peragrans
invenies igitur multarum semina rerum
corpore celare et varias cohibere figuras.

denique multa vides quibus et color et sapor una
reddita sunt cum odore: in primis pleraque dona
haec igitur variis debent constare figuris;
nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
sensibus; ut noscas primis differre figuris.

dissimiles igitur formae glomeramen in unum
conveniunt et res permixto semine constant.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index