Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (5) of 760 > >|
6435LIBER. acceſſere: nam auditus, & uiſus, multas adnuntiant diffe-
rentias, quibus rerum tam intellectilium, quàm quæ ſub
actionem cadere ſolent, peritia cõparetur.
Horũ ipſorũ,
ad paranda quæ neceſſaria ſunt magis uel per ſe uiſus con-
ducit:
ad cultũ ingenij capeſſendũ, per accidens auditus.
uiſus cõplures, uariasq́;
differentias aduehit, quòd corpo-
ra omnia colore participent.
Quare & hoc ſenſu maximè
cõmunia ſentimus.
Cõmunia dico, figuram, magnitudinem
motũ, ſtatũ, numerũ.
At auditus, ſoni tãtũmodo diſcrimina,
paucis etiã uocis renunciat.
Sed per accidẽs magnũ adſert
adiumẽtũ ad acquirẽdã ſapientiã, prudentiãq́;
: nam ſermo
cùm ſit audibilis, diſciplinæ cauſa non per ſe, ſed per acci-
dens existit:
conſtat enim ex nominibus: ſingula autẽ nomi-
na, quarũdam notionum ſymbola ſunt.
Quamobrem ex
ijs, qui iam inde ab ortu naturæ utroq;
ſenſu priuati ſunt,
qui cæci ſunt, hiſce qui muti, ſurdiq́;
ſunt, ſapientiores eua-
dunt, atque prudentiores.
De uirtute igitur, ac facultate,
quam quiſq;
ſenſuum ha@eat diximus.
Hîc Āriſto. de ſenſuum organis determinat, oculumq́;
aqueum eſſe oſtendit.
CAP. II.
_C_Orpora autẽ ſenſoria in quibus ijdem ſieri apti ſunt,
nonnulli quidem iuxta elementa corporũ diſquirunt,
atq;
inuestigant: ſed cùm nequeant quinq; ſenſus ad qua-
tuor elementa reducere, cui quintus accommodari debeat,
hæſitant.
Omnes autem uiſum igni tribuunt, quòd cu-
iuſdam affe ctionis cauſam ignorent.
nam preſſo, agitatoq́;
oculo, igneus fulgor apparet. At hoc in tenebris euenire
natum eſt, aut cùm palpebræ oculos integunt:
nam tum
quoq;
tenebræ oboriri ſolent. Habet autẽ hoc aliam quoq;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index