Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (7) of 760 > >|
6457LIBER. ni accidit. Empedocles autem interdum existimare uide-
tur egrediente lumine, id quod prius diximus, nos cernere:
inquit enim ad hunc modum. Vt cùm quis meditatus iter
noctem per opacam.
Aſſolet ardẽtem faculã, lychnum' ue
parare, Addens laternam, quæ flatus arceat omneis, Diſ-
ſipatiſta quidem flantis ſpiramina uenti:
At lux egrediens
quantum ſe fundere poßit, Colluſtratq́;
uiam radijs, uin-
citq́;
tenebras. Sic tunicis clauſus ualidis ſubtilibus, am-
plis, Ignis natiuus, pupillarem impetit orbem Hæ ma-
gnam laticis uim qui circunfluit arcent.
Dißilit ille ſo-
ras quantum ſe fundere poßit.
Interdum inquam nos hoc
pacto cernere aßerit, interdum defluxibus, &
exunijs à re
conſpecta mißis.
Democritus uerò, quatenus uiſum eſſe
aquã aſſerit, rectè dicit:
quatenus uiſionẽ eſſe emphaſin, id
eſt apparitionem, ſiue apparentiã, non rectè.
Id enim eue-
nit, quia oculus leuis eſt.
Atq; emphaſis, nequaquam in re
uiſa, ſed in uidente existit:
quippe cùm ea affectio, reſra-
ctio ſit.
Verùm necdũ illi quic quam, ut uidetur, de appa-
rentibus, &
refractione apertũ erat. Abſurdũ etiam &
illud eſt, non ſuccurriſſe inquam ei ut dubitaret, cur ſolus
uideat oculus, &
cæterorum nullum in quibus ſimulacra
appareãt.
Conſpectum igitur eſſe aqueum, ueritati quidem
conſonum eſt:
non tamen uiſio fit ut leſt aqua, ſed ut tranſ-
lucet:
quod & aẽri cõmune eſt. Verùm aqua facilius, quàm
aër cõprehendi, atq;
retineri poteſt. Idcirco pupilla, &
oculus, ex aqua conſtant.
Quod quidem & experẽtia ipſa
latè patet:
nam quod ſocietatis oculis effluere aſſolet, uide-
tur eſſe aqua.
Quin & in fœtibus nuper afformatis ocu-
li ſupra modũ ſplendent, reſulgentq́;
. Atq; in ſanguina-
rijs, albida portio oculi, opima, pinguisq́;
ob id eſt, ut

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index