Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of figures

< >
< >
page |< < (631) of 795 > >|
648631CORPORUM FIRMORUM.
PROPOSITIO CV.
Tab. XXVII. fig. 3. Dato ſolido A B, utrimque fulcro innixo,
ac datæ altitudinis &
latitudinis, atque dato pondere maximo ſu-
ſpenſo ex E loco non medio, invenire latitudinem alterius ſolidi
D F æque longi, duobus fulcris impoſiti, quod in ſui medio G idem pon-
dus geſtare poſſit.
Quia pondera ex locis E & C ſuſpenſa ponuntur maxima, quæ
geſtari â ſolidis poſſunt, erunt æqualia Cohærentiis eorum loco-
rum:
Eſt autem Cohærentia in loco E ad eam in loco medio C, uti
D Cq.
ad rectangulum ex A E X E B. fiat nunc latitudo ſolidi A B,
ad D F uti eſt rectangulum A E X E B ad D Cq.
eritque Cohærentia
in puncto medio C, ſolidi D F æqualis Cohærentiæ in puncto E ſo-
lidi A B.
Vocetur proinde latitudo ſolidi A B = l. & ſolidi D F
= x.
erit x = {lX A Cq/A E X E B}.
PROPOSITIO CVI.
Tab. XXVII. fig. 4. Dato ſoldio A B longiſſimo & craſſiſſimo,
impoſitoque duobus fulcris, ex cujus medio C pendeat pondus maxi-
mum, invenire longitudinem ſolidi ſimilis D E imponendi ſuis ful-
cris, multo minoris craſſitiei, quod gerat idem pondus ex ſui me-
dio.
Vocetur longitudo dimidia A C ſolidi longioris & craſſioris A B
l.
altitudo a. latitudo b. Tum longitudo dimidia ſo-
lidi tenuioris D E, ſit D G &
vocetur x. cujus altitudo c. latitu-
do d.
Eſt Cohærentia ſolidi A C B ad eam ſolidi D G E. æque
longi ſuppoſiti, in ratione duplicata altitudinis a a ad eam altitu-
dinis c c &
latitudinis b ad d. poſitis his ſolidis non æque longis, erit
momentum ponderis pendentis ex C ad illud ex G, in ratione D G
ad A C.
quamobrem in requiſitis Cohærentiis æqualibus utriuſque
ſolidi A C B, D G E, erit a a b x = c c d l.
unde x = {c c d l. /a a b}

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index