Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (10) of 760 > >|
64810ARIST. DE SEN. ET SEN. actu, uiſui ſcilicet, & auditui idem ſint, aut aliud, in com-
mentarijs de anima dictum iam eſt:
quid autẽ existens eorũ
quodq;
ſenſum, actionemq́; faciat, nunc dicamus. Vtigi-
tur ibi de lumine dictum eſt, quòd perſpicui color per ac-
cidens ſit, ita hic quoq;
dicendum: nam corporis ignei præ-
ſentia in perſpicuo, lumen eſt, priuatio tenebræ.
Quod au-
tem perſpicuitatem nuncupamus, id non aëri, aut aquæ aut
ulli elementorum proprium eſt:
ſed eſt facultas quædã, &
natura communis, quæ ſeparabilis quidem non eſt, ſed in
illis eſt, atq;
cæteris corporibus, alij plus, alij minus ineſt.
Quemadmodum igitur neceſſe eſt corporum aliquod eſſe
extremum, ita &
huius. Luminis itaq; natura, in perſpicuo
indefinito eſt.
Quòd autem perſpicuitatis corporibus in-
ſertæ extremitas aliqua ſit, certum eſt:
quòd uerò ea color
ſit, ex hiſce quæ eueniunt patere poteſt.
Nam color, aut in
termino reſidet, aut terminus eſt.
Quocirca & Pythago-
rei, ſuperficiem ipſam colorem appellabant:
etenim color
in termino corporis inhabitat, ſed nequaquam terminus
corporis eſt:
quanquam eandem eſſe naturam quæ extrà,
&
intrà coloratur, putare oportet. Porro aër, & aqua,
colorata apparent:
etenim aura, talis eſt. Cæterum nec aër,
nec mare, eundem cominus, &
eminus colorem ſortiuntur,
quòd ibi color in indefinito ſit.
At in corporibus ipſis, niſi
id quod ea continet, ac ambit, mutationem aliquam affe-
rat, coloris apparitio definita eſt:
idem igitur hic, & illic
coloris ſuſceptiuum eſſe conſtat.
Ergo perſpicuitas quate-
nus corporibus ineſt, ineſt autem plus, &
minus: omnibus
ut colore participẽt, in cauſa eſt.
Cùm autem color in ter-
mino ſit, perſpicuitatis profectò terminus quidam erit.

Quare color, perſpicuitatis in corpore definito

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index