Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (11) of 760 > >|
64911LIBER. erit. Sed & perſpicuis ipſis ut aquæ, & ſi quid aliud eiuſ-
modi eſt, atque hiſce, quæ colorem proprium habere ui-
dentur, in extremitate omnibus ſimiliter ineſt.
In ipſa
igitur perſpicuitate, interdum id ineſt, quod in ipſo quoq;
aëre lux efficere ſolet, interdum non ineſt, ſed perſpicui-
tas eo destituta eſt.
Ergo quemadmodum in aëre, modò lu-
men, modò tenebræ inſunt, ita in ipſis corporibus albor,
&
nigror innaſci aſſolent. De cæteris autem coloribus
distinguendo quot modis fieri poßint, iam diſſerendum
eſt.
Fieri enim poſſunt hoc pacto, albo, & nigro, iuxta ſeſe
poſitis, ita ut utrunque inuiſibile ſit ob paruitatem, quod
ex ambobus reſilit, uiſibile reddatur:
hoc enim, nec album
fieri, nec nigrum poteſt.
At cùm neceſſe ſit colorem quen-
dam eſſe, &
neuter horum eſſe poßit, mistum quẽdam co-
lorem, &
coloris ſpeciem quãdam aliam eſſe neceſſum eſt.
Igitur plures eſſe colores præter album, &
nigrum: ad
hunc putes modum.
Ac plurimos quidem proportione:
nam fieri poteſt ut tria ad duo, &
tria ad quatuor, & ita
per alios numeros, iuxta ſeſe ponantur.
Alios uerò nulla
penitus proportione, ſed exceſſu quodam, ac defectu incõ-
menſili.
Atque illos eodem utique quo concinentiæ modo,
ſeſe habere.
Qui enim ſunt in numeris proportionis genus
eximium ſeruantibus, eos eſſe qui conſonantiarum modo
omnium ſuauißimi uidentur, ceu purpureus, &
puniceus:
atque eiuſmodi paucos eſſe, eadem qua concentus pauci
ſunt, cauſa.
Qui uerò non ſunt in numeris, reliquos eſſe.
Aut etiam colores omneis, tam certos, quàm incertos, in
numeris eſſe:
atque hos ipſos cùm puri, ſynceriq́; non ſunt,
quia non ſint in numeris tales euadere.
Vnus igitur gene-
rationis colorum modus hic eſt.
Secundus, quando

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index