Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 75 > >|
1quæ ſunt in ſphæris inferioribus octauæ, de quibus augibus
dicam in theoricis planetarum ſequentibus hunc tractatum,
quem motum nonæ ſphæræ reuoluentis ſecum octauam ſphæ
ram cum aliis ſphæris inferioribus ei ab occidente uerſus o­
rientem ad contrarium diurnæ, ſeu primi mobilis.
Purbacus
dicit eſſe arcum zodiaci decimæ ſphæræ, ſeu primi mobilis
à capite arietis decimæ ſphæræ, ſeu primi mobilis, uſque ad
caput arietis nonæ ſphæræ; hoc autem uidetur mihi eſſe fal­
ſum propter rationes, quas nunc dicam.
ſi enim uerum eſſet,
quòd motus nonæ ſphæræ, qui à tabolariis appellatur mo­
tus augium, & ſtellarum fixarum, eſſet arcus zodiaci mobi­
lis, ſcilicet decimæ ſphæræ, inter caput arietis primi mobilis,
& caput arietis nonæ ſphæræ, oporteret, ut in principio, u­
niuſcuiuſque ære ex æris poſitis in tabulis fuiſſet caput arietis
nonæ ſphæræ directæ ſub capite arietis decimæ præciſæ; & ſic
ſequeretur, quòd à principio uniuſcuiuſque ære ex æris poſi­
tis in tabulis uſque ad principium huius uniuſcuiuſque alte­
rius caput arietis nonæ ſphæræ feciſſet unam reuolutionem
præcedentem, & ſic, cum differentia unius ære ab alia ſit di­
uerſa in tempore, ſequeretur nonam ſphæram irregulariter
facere ſ reuolutionem, uidelicet quandoque in breuiori
tempore, quandoque in longiori, cuius contrarium ipſe dici­
tur: & etiam apparet ex ipſa tabula motus nonæ ſphæræ, quæ
oſtendit motum eius eſſe regularem; & iſto modo tabula ip­
ſa eſt falſa, quia ipſa dat modum regularem, & ſic uera loca
augium, & planetarum, quæ inueniuntur cum tabulis, eſſent
falſa, & tota ſcientia aſtrologiæ rueret.
quod autem ſequatur
illud, quod dixi, ſic oſtendo, ſi calculamus motum nonæ ſphæ
ræ cum differentiæ ære diluuii, & incarnationis, inuenimus
eum eſſe XXII graduum, XLVII min. & IX ſecundorum,
et ſi calculamus cum differentiæ ære incarnationis, & ære Ara­
bum, inuenimus eum eſſe IIII graduum, XXXIIII min. &
VIII ſecundorum.
ſtantibus autem talibus calculationibus,
uel oportet dicere, quòd in principio ære diluuii caput arietis
nonæ ſphæræ erat directe ſub capite arietis decimæ, & quod

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index