Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 145 > >|
1
THEOREMA VI.
Motus Pentagoni perpendicularis ad planum, non verò ad latus
eiuſdem, reflectit in partem ſegmenti maioris.
Motus Pentagoni abcde perpendicularis ad planum ſe­
cet latus ae in duo ſegmenta le maius, & al minus: Dico
à percuſſo illo plano reflecti in partem le ſegmenti maioris.
Nam ſi excitetur linea hypomochlij ag, & à centro ducatur li­
nea fg ad eam perpendicularis; erit quadratum fg grauitas
mouens centri; huius autem complementum quadratum ag
menſura plagæ: propterea quòd tota grauitas ſit æqualis qua­
drato af. Et quia plaga fit per lineam af, erit motus reflexus in
eadem lineâ af: motus autem centri in lineâ fk tangente cir­
culi centro a deſcripti. Quòd ſi ergo fiat ut fg ad ga, ita fk ad
fh; erit per prop: 32 motus medius diameter parallelogram­
mi faik: ac proinde motus pentagoni reflectit in partem le
ſegmenti maioris.
THEOREMA VII.
Motus Trianguli iſogoni ad baſim, non verò ad planum perpen­
dicularis, ſi in verticem moueatur, in ſe ipſum reflectit.
In| 1 figurâ trianguli efg latus ef ſecetur à motu eiuſdem
hg æqualiter: occurrat autem plano ik motu in g verticem
converſo: Dico hunc motum in ſe ipſum reflecti.
Quia enim
motus centri & plagæ, quam dat, recipitque centrum, eſt in eadem
lineâ hg, erit motus à percuſſione in eadem lineâ hg per 1
theor: ac proinde motus in ſe ipſum reflectit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index