Delfino, Federico, De fluxu et refluxu aquae maris, 1559

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
< >
page |< < of 75 > >|
1quæ ſunt in ſphæris inferioribus octauæ, de quibus augibus
dicam
in theoricis planetarum ſequentibus hunc tractatum,
quem
motum nonæ ſphæræ reuoluentis ſecum octauam ſphæ
ram
cum aliis ſphæris inferioribus ei ab occidente uerſus
rientem
ad contrarium diurnæ, ſeu primi mobilis.
Purbacus
dicit
eſſe arcum zodiaci decimæ ſphæræ, ſeu primi mobilis
à
capite arietis decimæ ſphæræ, ſeu primi mobilis, uſque ad
caput
arietis nonæ ſphæræ; hoc autem uidetur mihi eſſe fal­
ſum
propter rationes, quas nunc dicam.
ſi enim uerum eſſet,
quòd
motus nonæ ſphæræ, qui à tabolariis appellatur mo­
tus
augium, & ſtellarum fixarum, eſſet arcus zodiaci mobi­
lis
, ſcilicet decimæ ſphæræ, inter caput arietis primi mobilis,
& caput arietis nonæ ſphæræ, oporteret, ut in principio,
niuſcuiuſque
ære ex æris poſitis in tabulis fuiſſet caput arietis
nonæ
ſphæræ directæ ſub capite arietis decimæ præciſæ; & ſic
ſequeretur
, quòd à principio uniuſcuiuſque ære ex æris poſi­
tis
in tabulis uſque ad principium huius uniuſcuiuſque alte­
rius
caput arietis nonæ ſphæræ feciſſet unam reuolutionem
præcedentem
, & ſic, cum differentia unius ære ab alia ſit di­
uerſa
in tempore, ſequeretur nonam ſphæram irregulariter
facere
ſ reuolutionem, uidelicet quandoque in breuiori
tempore
, quandoque in longiori, cuius contrarium ipſe dici­
tur
: & etiam apparet ex ipſa tabula motus nonæ ſphæræ, quæ
oſtendit
motum eius eſſe regularem; & iſto modo tabula ip­
ſa
eſt falſa, quia ipſa dat modum regularem, & ſic uera loca
augium
, & planetarum, quæ inueniuntur cum tabulis, eſſent
falſa
, & tota ſcientia aſtrologiæ rueret.
quod autem ſequatur
illud
, quod dixi, ſic oſtendo, ſi calculamus motum nonæ ſphæ
cum differentiæ ære diluuii, & incarnationis, inuenimus
eum
eſſe XXII graduum, XLVII min. & IX ſecundorum,
et
ſi calculamus cum differentiæ ære incarnationis, & ære Ara­
bum
, inuenimus eum eſſe IIII graduum, XXXIIII min. &
VIII
ſecundorum.
ſtantibus autem talibus calculationibus,
uel
oportet dicere, quòd in principio ære diluuii caput arietis
nonæ
ſphæræ erat directe ſub capite arietis decimæ, & quod

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index