1eiuſdem rectæ CD attollatur ad G, inde liberè dimiſſus,
pari modo ad eandem rectam CD, aut proximè ad eam
conſcendet verſus H. Jmò, ſi ex F ſuſpenſus attollatur ad
I, inde feretur, vſque ad K. Per diuerſos igitur illos arcus
decidens globus, ſemper ad æqualem altitudinem conſcendit.
Ergo è quolibet deſcenſu æqualem acquirit impetum; niſi
enim eſſet impetus æqualis, globum ad æqualem altitudinem
non attolleret. Quid ni igitur idem quoque faciat globus,
ſi per plana CB, GB, IB deſcendat? Credibile igitur
etiam eſt globum per illa, aut ſimilia plana decidentem, æqua
lem tali deſcenſu impetum, ac proinde æqualem quoque ve
locitatis gradum acquirere. Subinde autem, vt oſten
das quàm hæc ſint incerta, incohæcentia, &c. Impri
mis quidem neſcio, inquis, an globi ea, qua vult Galileus
ratione ſuſpenſi, ac librati alitùs in Etruria, quàm in Gal
lia aſſurgant; at heic neque tam propè ad horizontalem li
neam, neque per diuerſos arcus ad eam æqualiter accedunt.
Nempe filo pedum quatuor cum dimidio ſuſpenſus globus ad
lineam horizontalem tribus infra centum pedibus deſcriptam,
propiùs quàm duobus digitis nunquam acceßit. At centro
nouem tantum digitis ſupra lineam horizontalem accepto,
filóque duorum pedum conſtituto, iam globus ad lineam ho
rizontalem vno digito, quàm anteà propiùs acceßit. Vbi
verò centrum ſeptem infra lineam horizontalem digitis aſ
ſumptum est, vix ad quatuor à linea horizontali digitos
globus aſcendit. Concludis idcircò his verbis, Qua
igitur fide Galileus tam aſſeueranter ait globum ita ſuſpen
ſum, ac per quoſcumque arcus librarum, ad æqualem ſem
per altitudinem aſſurgere? aut quomodo ex re adeò euiden
ter falſa petere auſus eſt testimonium veritatis?