Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 158 > >|
1bracchiola ſtringant, reuinctumque contineant ac
eiuſmodi cætera?
An licet quoque intelligi ſucci­
num, ceram obſignatoriam, electricaque cætera ideò
attrahere feſtucas, filamenta, papyracea fragminula,
ſimileiſque alias leuiculas res; quòd pinguem ex ſe
halitum emittant, conſtantem ex radiolis, quiretum
porulos ſubeuntes, pari ratione deflectantur, & quaſi
decuſſentur, reſque ipſas verſus id, vnde proflu­
xerunt, diuergere faciant, premant, compellant,
perducant; deſumpto indicio vel ex eo, quòd ele­
ctrica iſta corpora non trahant, niſi priùs affricta ve­
ſti, tapeti, alij verei; vt eo ſcilicet affrictu excitetur,
exſiliatque pinguis halitus, ſuam quaſi prædam re­
portaturus?
XV. Quorſùm verò iſta tam multa? Nimirùm
vt intelligamus, quomodo eſſe in Terra poſſit ma­
gnetica vis, qua corpora omnia, quæ dicuntur gra­
uia, trahantur deorſùm, perpendiculariterve in ip­
ſam.
Ac eſſe quidem in ipſa Terra aliquam eiuſmo­
di vim, confirmari aliunde melius, quàm ex effectu
ipſo non poteſt; quare, vt quæ eſt in magnete, non
aliunde, quam ex ipſa ferri attractione conuincitur;
ita, quæ eſſe in Terra ſupponitur, non aliunde, quàm
ex attractione lapidum, cæterorumque poteſt con­
uinci.
Quod ad modum verò attractionis ſpectat,
idem plane dicendum eſt, proportione tamen ſer­
uata, quod de magnete iam diximus.
Subijcio pro­
inde veriſimile eſſe, quemadmodum virtus magne­
tis ita in orbem diffunditur, vt corpuſcula radioſè
exſilientia tantò rariora fiant, quantò procedunt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index