Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 403 > >|
1verecundiores deterruiſſe. Ergo ſi ſine par­
uis
circulis atque eccentricis motus Lunæ,
quemadmodum
Calippo & Eudoxo placuit,
abſoluatur
, erit maculæ Lunæ comperta ra­
tio
, ſcilicet obſcuritas à perſpicuitate or­
ta
.
Qua enim parte lumen ſolis non refle­
ctitur
, obſcura videtur.
At ex perſpicuo

non
reflectitur, tranſit enim.
Varietas au­
tem
denſi, & rari manifeſtè in cœlo eſt, vt
etiam
in lacteo circulo videmus.
Eſt & alia
quæſtio
de Luna magis ſenſibus conſpicua,
cur
apud nos plena luminibus maiorem
æſtum
maris, apud Indos vacua faciat.
Vi­
detur
autem cauſa eſſe æſtus, calor tempe­
ratus
, & propinquitas Lunæ.
In coniun­
ctione
autem, & plenilunio eodem loco.
Luna eſt, ſcilicet Soli propinquior: in qua­
dratis
autem radiis cum Sole terræ: tempe­
ratior
autem in noſtris regionibus plena lu­
na
luminibus, ob aëris minorem calidita­
tem
, apud Indos autem vacua ob regionis
eius
feruorem, attollit autem: cùm elatior
fuerit
: elatior autem (vt dixi) in pleniluniis
ac
nouiluniis.
Et hîc temperata magis in ple­
nilunio
, apud Indos autem in nouilunio.
Tunc verò mutat faciem ex Solis propin­
quitate
, lumen ac vim, non ſolum luminis
cauſa
, ſed etiam propinquitatis ad terras.
Nihil autem refert, & ſi non eleuetur, cum
ad
ſimilitudinem res referatur.
Sed dices, cur
ſi
luna mutat faciem ex acceſſu ad ſolem, aſtra
omnia
reliqua rotunda ſunt?
Hoc ideò con­
tingit
, quia vel lumen proprium adeò cla­
rum
eſt, vt Solis lumen, ſed imbecillius: vel
quia
vndequaque peruia ſunt.
Ergo aſtra plu­
rimum
(vt dixi) a vobis diſtant compræhenſa
ratione
: ſed quia diſtantia ſenſum latet, par­
ua
ob id exiſtimantur.
Turrium verò diſtan­
tia
cum comprehendatur, & memoria etiam
magnitudinem
teneamus, cum etiam angu­
lus
maior ſit quàm aſtrorum, turres aſtris
maiores
iudicamus.
Ob id turres, ſi ab imo
videamus
, latiores apparebunt, quàm ſi ſo­
lam
liceat ſupremam partem inſpicere, quòd
dum
radicem videmus, videamus etiam di­

ſtantiam
.
Sed quomodo cœli hi iuncti ſunt?
nam ſi vna eſt ſuperficies caua ſuperioris,
& conuexa inferioris, quomodo in diuerſas
partes
ſuperiùs, & inferiùs cœlum moueri
poterunt
?
Si duæ ſunt, indiuiſibile ab indi­
uiſibili
tangitur.
Sed duas eſſe neceſſe, non
tamen
quantitatem conſtituunt: hoc autem
ſufficit
Ariſtoteli, ne continuum ex non con­
tinuis
componatur.
41[Figure 41]
Id quoque inquiſitione dignum eſt, an
poſitis
iuxta eorum, quæ apparent exqui­
ſitam
veritatis rationem orbibus æquatio­
nis
, contingat eos, vt in Mercurio refe­
runt
geminari?
Et ſi contingit, quomodo
ſeorsùm
moueri poſſint?
Sit igitur orbis
æquationis
exterior A, interior B, inferio­
rum
intimus C, extimus D, extra centrum
E
, centrum mundi F, & orbis extra cen­
trum
G, in quorum medio H, centrum
concauæ
exterioris, & conuexæ intimi.
Ma­
nifeſtum
eſt igitur, quòd ſi duo ſuperiores
orbes
eſſent ſimul iuncti, & duo inferiores
ſimiliter
, quòd poſſent moueri ſuper cen­
tro
F: & ita orbem extra centrum, eleua­
rent
.
Et ſi mouerentur ſuper centro G,
frangerent
cœlum Veneris, & Lunæ, in­
ter
quos cœlum Mercurij poſitum eſt.
Om­
nis
enim ſuperficies orbis mota ſuper cen­
tro
ſuo, non violat orbem, quem tangit:
quia
in eodem ſitu remanet.
Sed ſuperfi­
cies
, quæ mouetur ſuper alieno centro ſi
tum
mutat, & orbem, quem tangit, rum­
pit
.
His cognitis, ſi A, & C, mouentur
ex
dictis, ſuper centro F, neceſſariò mouen­
tur
: quare vel ſecum rapiant orbes B D,
quare
diuiſi erunt fruſtrà, vel BCD, orbes
erunt
tanquam vnus orbis, cuius centrum eſt
H
, quare tota hæc machina eleuabitur, ac
ſubſidebit
iuxta partium ſitum, vt in Sole:
orbes
autem B, & D, nigri ſeorſum, præ­
tereà
moti ſuper centro H, moti abſidem E,
orbis
deferunt: nam ſi ſeorsùm non mo­
uerentur
, fruſtrà eſſent ab E, diſiuncti.
Si
verò
mouerentur ſuper G, frangerent or­
bes
A, & C, igitur ſuper centro G, mouetur
orbis
E.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index