Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 241 > >|
1 Humanum genus, & fruges, arbustaque laeta.
Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
Omnia: nam volgo, fieri portenta videres;
Semiferas hominum species existere; & altos
Interdum ramos egigni corpore vivo;
Multaque conecti terrestria membra marinis:
Tum flammam tetro spirantis ore Chimaeras
Pascere naturam per terras omniparentis.

Quorum nihil fieri manifestum est; omnia quando
Seminibus certis certa genetrice creata
Conservare genus crescentia posse videmus.

Scilicet id certa fieri ratione necesse est.

Nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
Corpora discedunt; conexaque convenientis
Efficiunt motus: at contra aliena videmus
Reicere in terras naturam, multaque caecis
Corporibus fugiunt e corpore percita plagis;
Quae neque conecti quoiquam potuere; neque intra
Vitalis motus consentire, atque imitari.

Sed ne forte putes animalia sola teneri
Legibus his; eadem ratio disterminat omnia:
Nam veluti tota natura dissimiles sunt
Inter se genitae res quaeque: ita quamque necesse est
Dissimili constare figura principiorum:
Non quo multa parum simili sint praedita forma;
Sed quod non volgo paria omnibus omnia constent.

Semina cum porro distent; differre necessum est
Intervalla, vias, conexus, pondera, plagas,
Concursus, motus: quae non animalia solum
Corpora seiungunt; sed terras, ac mare totum
Secernunt, caelumque a terris omne retentant.

Nunc age, dicta meo dulci quaesita labore

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index