DelMonte, Guidubaldo, Mechanicorvm Liber

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 288 > >|
23niſi in puncto C, & in partes diuidet æquales. quare Ariſtotelis
ſententia ipſis non ſolum non fauet, verùm etiam maximè aduer­
ſatur.
quòd non ſolum ex ſecunda, & tertia huius liquet; verùm
quia exiſtente centro ſupra libram pondus eleuatum maiorem
propter ſitum acquirit grauitatem.
ex quò contingit redditus li­
bræ ad æqualem horizonti diſtantiam.
è contra verò, quando
centrum eſt infra libram.
Quæ omnia hoc modo oſtendentur;
ſupponendo ea, quæ ſupra declarata ſunt.
ſcilicet pondus ex quò
loco rectius deſcendit, grauius fieri.
& ex quo rectius aſcendit, gra
uius quoq; reddi.
Sit libra AB horizonti
æquidiſtans, cuius centrum
C ſit ſupra libram, perpen­
diculumq; ſit CD. ſintq; in
AB ponderum æqualium
centra grauitatis poſita: mo
taq; ſit libra in EF.
Dico
pondus in E maiorem ha­
bere grauitatem, quàm pon
dus in F.
& ob id libram
EF in AB redire.
Produ
catur primùm CD vſq; ad
mundi centrum, quod ſit S.
de
inde AC CB EC CF HS
connectantur, à punctiſq; EF
ipſi HS æquidiſtantes du
cantur Ek GFL.
Quoniam
igitur naturalis deſcenſus re
ctus totius magnitudinis,
libræ ſcilicet EF ſic conſti­
tutæ vná cum ponderibus,
eſt secundum grauitatis cen
trum H per rectam HS; erit
43[Figure 43]
quoq; ponderum in EF ita poſsitorum deſcenſus ſecundùm re­
ctas Ek FL ipſi HS parallelas; ſicuti ſupra demonſtrauimus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index