Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
61
61 (55)
62
62 (56)
63
63 (57)
64
64 (58)
65
65 (59)
66
66 (60)
67
67 (61)
68
68 (62)
69
69 (63)
70
70 (64)
< >
page |< < (59) of 760 > >|
6559LIBER III. eſt infinitum, ignis inquam, uel aqua. Tale autẽ, corruptio
eſt cõtrarijs ipſis ut &
anteà diximus: & ob hoc nemo Na
turalium infinitum ipſum unumq́;
ignem, aut terram fecit,
ſed aut aërem, aut aquam, aut id quod inter ipſa medium
collocarunt:
quoniam illorum quidem locus manifestè erat
determinatus, atq;
distinctus. Hæc autem utroq; in loco, in
ſupero inquam, ac infero, eſſe poſſunt.
At neq; etiam infi-
nitæ:
nam ſi ſint infinitæ, ac ſimplices, & loca erunt infini-
ta profectò, &
infinita etiam elementa. Quòd ſi hoc eſſe ne
queat, ſintq́;
ipſa loca finita, & totum ipſum finitum eſſe
{ne}ceſſe eſt:
fieri nanq; nõ poteſt, ut non æqua ſint locus, &
corpus:
neq; enim locus maior eſſe poteſt, quàm ipſum cor
pus:
neque corpus maius quàm ipſe locus: nam aut uacuum
aliquod erit:
& corpus inſuper infinitum non erit, aut cor
pus quippiam erit, quo nuſquam aptum eſt eſſe.
Anaxa-
goras autem abſurdè de infiniti quiete dicit:
firmare enim
infinitum ſeip ſum dicit, idq́;
ex eo fieri: quia eſt in ſeipſo
(nihil enim aliud ipſum continet) quaſi ubi quippiam ſit,
ibi ſit aptum conſistere:
hoc autẽ, uerum non eſt, eſſe enim
alicubi ui quippiam poteſt, non ubi aptũ eſt eſſe.
Quam-
uis igitur quàmm aximè totũ non moueatur (id enim quod
in ſeipſo firmatur, &
in ſeipſo eſt, immobile neceſſe eſt
eſſe) dicat tamen ipſe oportet, cur non eſt aptum moueri.
Non enim ſat eſt hoc dixiſſe pacto, ac euaſiſſe: fieri enim
poteſt, ut non moueatur, &
quoduis aliud corpus, ſed nibil
prohibet, aptum eſſe moueri.
Et terra nanque non fertur,
nec ſi infinita etiam eſſet, ex eo tamen quia medio coërce-
tur:
non enim quia non eſt aliud, ad quod fertur, in medio
ipſo quieſcet, ſed quia non hoc modo eſt apta ferri:
& ta-
men liceret dicere, ſeipſam terram firmare.
Quòd ſi neq;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index