Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 241 > >|
1gerer hanc inire diſputationem̨.
Gal. Haud ego ſanè ineptam dixerim̨
philoſophiam illam, quæ rerum naturam
per experimenta veſtigat: ſed nec aliquid te­
merè pronunciandum, quo vetus opinio
tot ſapientum authoritate firmata de poſſeſ­
ſione deiiciatur.
Quamuis autem ſententia
hæc videatur adhuc enucleariùs explicanda,
vt igni ſummam grauitatem adſtruat; non
is tamen ego ſum, cui ſtomachum moueant
quæcunque præter opinionem audire con­
tigerit.
Nec dubito quin, ſi rem penitiùs
introſpicere vellemus, plura occurrerent à
noſtræ diſputationis inſtituto non alieną.

Sed quoniam non placet his diutiùs immo­
rari, ea commodiorem in locum reiiciamus.

Tibi interim datur, Merſenne, terreni glo­
bi grauitatem, perpenſis omnibus, haud
multum abeſſe ab eâ grauitate, quam æqua­
lis moles argillacea obtineret.
Cum verò
res tota ex telluris magnitudine pendere vi­
deatur, ne quis ſupereſſet dubitandi locus,
opus eſſet Geometricè perſpectam haberę
telluris magnitudinem.
Quare ſi quid ha­
bes, Guldine, quo nos poſsis, methodo non
adeò operosâ, in huius problematis cogni­
tionem deducere, in medium proferre nę
graueris.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index