Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (15) of 760 > >|
65315LIBER. ſiuſculi existant, cum qua calori cauſæ nuncupatio commu-
nis habeatur.
Porro quotquot ſapores in fructibus ſunt,
ijdem in ipſa quoq;
terra ineſſe uidentur. Quapropter &
plurimi ueterum natura interpretum dixere, talem eſſe
aquam:
qualis eſt terra per quam meat. Idq́; in aquis ſalſis
maximè ſpectari poteſt:
nam ſal, ſpecies quædã terræ exi-
ſtit.
Quocirca quæ per cinerem, qui amarus eſt, tranſmit-
tuntur, ſaporem ingerunt amarum:
& quæ per alia, alium.
Necnon è fontibus, quidam ſunt amari, nonnulli acidi, alij
uarijs alijs ſaporibus præditi.
Quapropter rationi conſo-
num eſt, ut ſaporum genus in plantis præcipuè gignatur:

nam humidum, périnde ut cætera, pati à ſuo contrario na-
tum eſt:
ſiccum autem, ei contrarium eſt. Vnde fit, ut etiam
ab igni quippiam patiatur:
ſiquidẽ ignis, natura ſiccus eſt.
Quanquàm calidum igni peculiare eſt, ſiccũ terræ: uti
in commentatione de elementis diximus.
Nihil itaq; quate-
nus ignis ſit, aut aqua, aut quippiam aliud, agere, aut pati
natum eſt:
ſed omnia, quatenus contrarietatem ſubeunt, ea-
tenus agunt, patiunturq́;
. Vt igitur qui colores, ſuccos' ue
in aqua eluũt, talem reddere aquam aſſolent:
ſic ipſa quoq;
natura, cùm in humore partem ſiccam, terrenamq́; diluit,
aut per eundem humorẽ percolat, &
calore incoquit, hu-
mori qualitatem quampiam inſerit.
Quæ non niſi ſapor
eſt, id eſt, affectio quæ à prædicto ſicco in humore genita,
gustatum qui in poteſtate ſit, ad actum demutat:
nam ſen-
tiendi uim, quæ prius poteſtate erat, eodem perduci:
cùm
ſenſio, nõ diſciplinæ ſed contemplationi, reſpondeat.
Cæ-
terùm ſapores non cuiuſuis ſicci, ſed eius quod alere poſ-
ſit, aut affectiones eſſe, aut priuationes, hinc ſumendum,
quòd nec ſiccum ſine humido ſit, nec contrà, humidum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index