Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (226) of 672 > >|
654226Diſſertatio Septima. angulum eſſent ſemid. terr. 173204. , ideòque omnia intervalla
ab Univerſi centro eſſent valde inæqualia;
id quod ſphœricæ
ſuperficiei non accidit.
Maur. Ab igneâ Empyrei naturâ delapſi ſumus in Diſputa-
tionem fortaſſis alienam;
niſi ad noſtrum inſtitutum pertinere
cenſeatur, quòd ad effluentes expirationes, quas ab ignis naturâ
non abeſſe indicavimus, illa intervallorum inæqualitas, ſi figura
eſſet Cubica, non minimum habere videatur momenti.
Quo-
niam verò pereunte mundo expirationes ceſſabunt, omniſque
pariter efficientia caloris, altera tantummodo manebit ignis
proprietas, videlicet Lux, quam potiſſimum Empyrei orna-
mentum omnes concedunt, ut filii lucis (quo nomine appellan-
tur Juſti) perpetuâ in luce degant, quemadmodum filii tene-
brarum obſcurum in carcerem contrudentur.
Dubitabit ali-
quis, an lux ſit Empyreo ingenita, quandoquidem illud terræ
omninò coævum diximus, adeóque Lux illa prohibuiſſet, ne
tenebræ eſſent ſuper faciem abyſſi;
has autem certum eſt tunc
ſolùm fuiſſe diſiectas, quando Dei imperio facta eſt lux.
Dand. Quando Luna eſt infrà Horizontem altè depreſſa,
etiamſi ſereno cœlo fulgent ſidera, nox eſt, &
omnia dicuntur
circumfuſa tenebris, quia ex immenſo illo intervallo diffuſa
aſtrorum lux ad nos nimis languida venit, quam utique vali-
diſſimam experiremur, ſi ad Firmamentum propiùs accedere-
mus.
Potuit igitur lux Empyreo innata non diſſipare tenebras
abyſſum occupantes, quia longiſſimè remotior erat, quàm,
poſtea fuerit ſiderum lux.
Quòd ſi primâ illa die, inter Spiri-
tum aquas complectentem atque Empyreum, interceſſit inane,
quod poſterâ die repletum fuerit à Firmamento aquas ab aquis
dividente, manifeſtum eſt, cur lux Empyrei abyſſum non illu-
ſtraverit, cum non potuerit per inane diffundi, in quo nulli
adhuc erant ætherei globuli, quos lucida natura ſuo exporre-
ctionis motu impelleret.
Grad. Empyrei partem mediam fluidam, quam Beati inco-
lunt, ſatis eſt ſponte ſuâ ſplendeſcere:
eſto, pars ſolida inferior,
quæ pavimentum conſtituit, atque ſuprema, quæ quaſi tecti
vices obit, careant inſitâ luce;
poſſunt enim acceptâ luce ful-
gere.
Quamvis autem diaphanam admittamus partem Em-
pyrei inferiorem, cum ſcriptum ſit Apocal.
21. 21. Platea Civi-
tatis aurum mundum, tanquam vitrum perluciàum, tanta eſſe poteſt
ſoliditatis altitudo, ut non niſi languidam lucem tranſmittat;
nullum enim, quam vis ſubtiliſſimum atque puriſſimum,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index