Caverni, Raffaello, Storia del metodo sperimentale in Italia, 1891-1900

Page concordance

< >
< >
page |< < of 3504 > >|
Aperto in fenestra foraminulo per quam parvo AB (fig. 36) introdu­
catur
per illud in cubiculum, alioqui valde obscurum, lumen solis coelo se­
renissimo
, cuius diffusio erit per conum, vel quasi conum ACDB visibilem,
si
aer fuerit refertus atomis pulvureis, vel si in eo excitetur aliquis fumus.
101[Figure 101]
Figura 36.
Huic
cono inseratur aliquod
corpus
opacum EF, in magna
distantia
a foramine AB, et
ita
ut saltem unum extremum
corporis
opaci illuminetur.

Excipiatur
deinde in tabella
candida
, vel in folio chartae
albae
super pavimento exten­
sae
, conus praedictus, seu ba­
sis
eius lucida CD cum umbra
GH
, quam proiicit opacum
EF
insertum cono, et illumi­
natum
in utroque sui extremo
E
et F: quae tamen umbra
secundum
leges opticas non erit exactissima praecisa et terminata in uno
puncto
G versus unam partem, et in uno alio puncto H versus aliam; sed
ratione
foraminis AB, aliquam tandem latitudinem habentis simulque ratione
solis
in latum extensi, aliave de causa, erit confinium umbrae aliquo modo
incertum
propter penumbram quandam, et cum sensibili decremento, seu ut
vocant
exsumatione luminis per spatium IG inter certam umbram et nitidum
lumen
ad unam partem praedictae basis, et per spatium HL ad aliam partem
(De lumine, Bononiae 1665, pag.
2).

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index