Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
661
661 (644)
662
662 (645)
663
663 (646)
664
664 (647)
665
665 (648)
666
666 (649)
667
667 (650)
668
668 (651)
669
669 (652)
670
670 (653)
< >
page |< < (642) of 795 > >|
659642INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM
Et comparando Experimentum CXCIV cum CCXII. apparet
parallelopipedum CCXII fulcris libere impoſitum ex medio geſta-
turum pondus libr.
13 {8580/96148}. nunc autem foraminibus exceptum ge-
ſtavit libras 68, adeoque fere quintuplo plus.
EXPERIMENTUM CCXIII.
Parallelopipedum Tiliæ, cujus quodlibet latus fuit 0, 34 pollic,
ſuſtinuit ex medio appenſas libras 40, a quibus elapſo tempore
frangebatur.
EXPERIMENTUM CCXIV.
Parallelopipedum Tiliæ, cujus quodlibet latus erat 0, 40 pollic.
fractum fuit a libris 62 ex medio appenſis.
EXPERIMENTUM CCXV.
Parallelopipedum Tiliæ, cujus quodlibet latus 0, 50 pollic. te-
nuit ex medio appenſas libras 75, a quibus tamen frangebatur tem-
pore elapſo.
Comparando Experimentum CCXIII cum CCXIV, videtur
Cohærentia utriuſque parallelopipedi minor quam in ratione com-
poſita ex ſimplici latitudinis &
duplicata altitudinis, quippe Co-
hærentia Experimenti CCXIV.
tum obſervanda fuiſſet libr. 65 {5240/39304}
quæ tamen modo fuit libr.
62. & comparando Experimentum
CCXIII.
cum CCXV, iterum regnat minor in Cohærentia ratio,
quam quæ conſtat ex ſimplici latitudinis per duplicatam altitudi-
nis, quippe tum parallelopipedum Experimenti CCXV ſecun-
dum proportionem ferre debuiſſet libras 127 {8302/39304}.
cum modo geſta-
vit libras 75.
Et comparando Experimentum CCV cum CCXIII. ſuſtinuiſſet
parallelopipedum Exper.
CCXIII libere fulcris impoſitum ex ſui
medio pondus libr.
15 {5292/7514}. nunc foraminibus utrimque exceptum
fere triplo plus ex medio geſtavit, tulit enim libras 40.
Et conferendo Experimentum CCVI. cum Exper. CCXIV.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index