Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 158 > >|
1longiùs, ſicque minùs conferta minùs polleant, &
ſuperatâ quadam diſtantiâ, attractioni imparia, ac
tandem nulla ſint; eodem modo Telluris globum
ita illam ſuam attractricem vim in orbem diffundere,
vt corpuſculorum emiſſorum radij ſummoperè tan­
dem rareſcant, neque ex quacúmque diſtantia (vt, ſi
velis, ſupra-lunari, aut extra-mundana) attrahere la­
pidem poſſint.
Concipe certè lapidem in ſpatiis illis
imaginaris, quæ ſunt protenſa vltra hunc mundum,
& in quibus poſſet Deus alios mundos condere; an
cenſeas ipſum illicô vbi conſtitutus illeic fuerit, ver­
ſus hanc Terram conuolaturum, & non potiùs vbi
fuerit ſemel poſitus, immotum manſurum, vt putà
quaſi non habentem neque ſurſùm, neque deorſùm,
quò tendere, aut vnde recedere valeat?
Si cenſeas
fore, vt hûc feratur; imaginare non modò Terram,
verùm etiam totum mundum eſſe in nihilum reda­
ctum, ſpatiáque hæc eſſe perinde inania, ac ante­
quàm Deus mundum conderet; tunc ſaltem, quia
centrum non erit, ſpatiáque omnia erunt ſimilia;
cenſebis lapidem non hûc acceſſurum, ſed in loco
illo fixum permanſurum.
Reſtituatur mundus, &
in ipſo Terra, an lapis ſtatim hûc contendet?
Si fieri
dicas, oportet ſanè ſentiri Terram à lapide, deberé­
que proinde Terram tranſmittere in ipſum vim
quandam, atque adeò corpuſcula, quibus ſui ſenſum
illi imprimat, ſeſeque reſtitutam, ac in eodem loco
denuò exſiſtentem veluti renunciet.
Secùs enim
quomodo capis poſſe lapidem allici ad Terram?
ld verò ſi ita futurum ſit, quid-nam aliud arguitur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index