Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber
page |< < (60) of 131 > >|
6660HERONIS
XLIII.
Ex diftantiis voces avicularum hoc modo efficiuntur.
50[Figure 50]
Sit vas præcluſum, per quod infundibulum tranſmittitur, cujus caulis
à fundo tantum diſtet, quantum ad aquæ fluxum ſatis ſit.
Superponitur au-
tem infundibulo vas concavum in cnodacibus verſatum, habensque in in-
feriori parte pondera, in quod aqua ſemper influit.
Contingit igitur
vacuo exiſtente vaſe, quod in cnodacibus verſatur, ipſum rectum per-
manere:
pondus enim habet in fundo appoſitum. Atque eo repleto aqua
in vas præcluſum effundetur.
Et aër qui eſt in ipſo, per quandam fiſtu-
lam expulſus ſonum reddet.
Exinanitur autem vas per quendam ſiphonem
inflexum:
& in quo tempore exinanitio fit, rurſus vas repletum invertitur.
Itaque oportebit influxionem haud in medium vaſis incidere, ut ipſum
repletum ſubito invertatur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index