6660HERONIS
XLIII.
Ex diftantiis voces avicularum hoc modo efficiuntur.
50[Figure 50]
Sit vas præcluſum, per quod infundibulum tranſmittitur, cujus caulis
à fundo tantum diſtet, quantum ad aquæ fluxum ſatis ſit. Superponitur au-
tem infundibulo vas concavum in cnodacibus verſatum, habensque in in-
feriori parte pondera, in quod aqua ſemper influit. Contingit igitur
vacuo exiſtente vaſe, quod in cnodacibus verſatur, ipſum rectum per-
manere: pondus enim habet in fundo appoſitum. Atque eo repleto aqua
in vas præcluſum effundetur. Et aër qui eſt in ipſo, per quandam fiſtu-
lam expulſus ſonum reddet. Exinanitur autem vas per quendam ſiphonem
inflexum: & in quo tempore exinanitio fit, rurſus vas repletum invertitur.
Itaque oportebit influxionem haud in medium vaſis incidere, ut ipſum
repletum ſubito invertatur.