Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 110 > >|
1&c. ſic enim vnicuique harum curuarum circumſcribetur
rectilineum, primò ex binis tangentibus, ſecundò ex tribus,
tertiò ex quinque, quartò ex ſeptem, & ſic vlteriùs iuxta re­
liquos impares numeros ſucceſſiuè ſumptos; atque omnia pa­
ria talium æquidiſtantium tangentium eam ſemper inter ſe
rationem ſeruabunt, quam habent chorda BD, EG, ſen quam
habent rectæ BA, EA, eruntque interſe æqualiter inclinatæ;
adeoque tempora decurſuum grauium B, E tam per ſummas
binarum tangentium BH, HD, EI, IG, quàm per minores
ſummas, ex quinque ſimul chordis vtrinque ſumptas, aut
quàm per alias ſemper minores ſummas huiuſmodi tangen­
tium iuxta quantumuis maiorem numerum imparem æquè
multipliciter ſumptarum, erunt perpetuò proportionalia tem­
poribus decurſuum per chordas BD, EG; & hoc ſemper; etiam­
ſi per huiuſmodi decrementa aggregatorum ex tangentibus
vtrinque æquèmultipliciter ſumptis, deueniatur ad vltimus,
ac breuiſſimas ipſis arcubus circumſcriptiones polygonorum
ex lateribus numero innumerabiliter aquèmultiplicibus, hoc
eſt ad ipſos ſimiles, ſimiliterque poſitos arcus BCD, EFG,
quorum ſingula homologorum laterum, ſeu punctorum paria,
vt B, & E; C et F; D, et G &c.
haberi poßunt tanquam tot
paria parallelarum, ac proportionalium tangentium ipſos ſi­
miles, ac ſimiliter poſitos arcus conſtituentia.
Quapropter
ratio quoque temporum decurſuum per ipſos arcus, ſimilis erit
rationi temporum decurſuum per chordas; ſed horum decur­
ſuum ratio ſubdupla eſt rationis inter ipſas chordas.
Quare,
& alia hac methodo conſtaret propoſitum.
Tab. 6 fig. 5.
Hactenus grauiſſimus Vir; ſupereſt modò, vt quemadmo­
dum annuimus, veritatem eandem noſtra quoque methodo,
confirmemus, vt ijs, quibus ſatis probat demonſtratio allata,
ſit nostra, quam afferemus, in experimentum traditarum hùc
vſque rerum; & quibus ſecùs acciderit ex aliqua dubitatione,
hæc per demonſtrationes noſtras prorſus, ſtatimq tollatur.
Illud etiam admoneo, eam rem non tantum me oſtenſurum,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index