1
Is autem falsa opinione putatur venerio morbo inplicare
eos, qui ex eo biberint.
sed haec opinio quare per orbem
terrae falso rumore sit pervagata, non pigebit exponere.
non enim quod dicitur molles et inpudicos ex ea aqua
fieri, id potest esse, sed est eius fontis potestas perlucida
saporque egregius.
cum autem Melas et Areuanias ab Argis
et Troezene coloniam communem eo loci deduxerunt, barbaros Caras et Lelegas eiecerunt.
hi autem ad montes
fugati inter se congregantes discurrebant et ibi latrocinia
facientes crudeliter eos vastabant.
postea de colonis unus
ad eum fontem propter bonitatem aquae quaestus causa
tabernam omnibus copiis instruxit eamque exercendo eos
barbaros allectabat.
ita singillatim decurrentes et ad coetus
convenientes e duro feroque more commutati in Graecorum consuetudinem et suavitatem sua voluntate reducebantur.
ergo ea aqua non inpudico morbi vitio, sed humanitatis dulcedine mollitis animis barbarorum eam famam
est adepta.
Relinquitur nunc, quoniam ad explicationem moenium
eorum sum invectus, <ut> tota uti sunt definiam.
quemadmodum enim in dextra parte fanum est Veneris et fons
supra scriptus, ita in sinistro cornu regia domus, quam
rex Mausolus ad suam rationem conlocavit.
conspicitur
enim ex ea ad dextram partem forum et portus moeniumque tota finitio, sub sinistram secretus sub moenibus latens
portus, ita ut nemo possit, quid in eo geratur, aspicere
nec scire, at rex ipse de sua domo remigibus et militibus sine ullo sciente, quae opus essent, imperaret.
Itaque post mortem Mausoli Artemisia uxore eius regnante Rhodii
indignantes mulierem imperare civitatibus Cariae totius,
armata classe profecti sunt, uti id regnum occuparent.
tum Artemisiae cum esset id renuntiatum, in eo portu
abstrusam classem celatis remigibus et epibatis comparatis,
reliquos autem cives in muro esse iussit.
cum autem
Rhodii ornata classe in portum maiorem exposuissent,
plausum iussit ab muro his dare pollicerique se oppidum
tradituros.
qui cum penetravissent intra murum relictis
navibus inanibus, Artemisia repente fossa facta in pelagum eduxit classem ex portu minore et ita invecta est in
maiorem.
expositis autem militibus classem Rhodiorum
inanem abduxit in altum.
ita Rhodii non habentes, quo
se reciperent, in medio conclusi in ipso foro sunt trucidati.
Ita Artemisia in navibus Rhodiorum suis militibus et remigibus inpositis Rhodum est profecta.
Rhodii autem,
cum prospexissent suas naves laureatas venire, opinantes
cives victores reverti hostes receperunt.
tum Artemisia
Rhodo capta principibus occisis tropaeum in urbe Rhodo
suae victoriae constituit aeneasque duas statuas fecit, unam
Rhodiorum civitatis, alteram suae imaginis, et ira figuravit Rhodiorum civitati stigmata inponentem.
id autem
postea <tollere> Rhodii religione inpediti, quod nefas est
tropaea dedicata removeri, circa eum locum aedificium
struxerunt et id electa Graia statione texerunt, ne qui
posset aspicere, et id ἄβατον vocitari iusserunt.
Cum ergo tam magna potentia reges non contempserint
latericiorum parietum structuras, quibus ex vectigalibus
et praeda saepius licitum fuerat non modo caementicio
aut quadrato saxo sed etiam marmoreo habere, non puto
oportere inprobare quae sunt e latericia structura facta
aedificia, dummodo recte sint tecta.
sed id genus quid
ita populo Romano in urbe fieri non oporteat, exponam,
quaeque sunt eius rei causae et rationes, non praetermittam.
Leges publicae non patiuntur maiores crassitudines quam sesquipedales constitui loco communi; ceteri
autem parietes, ne spatia angustiora fierent, eadem crassitudine conlocantur.
latericii vero, nisi diplinthii aut triplinthii fuerint, sesquipedali crassitudi