Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

Page concordance

< >
Scan Original
41 29
42
43 31
44 32
45 33
46 34
47 35
48 36
49 37
50 38
51 39
52 40
53 41
54 42
55 43
56 44
57 45
58 46
59 47
60 48
61 49
62 50
63 51
64 52
65 53
66 54
67 55
68 56
69 57
70 58
< >
page |< < (54) of 532 > >|
6654 culum B N D, inclinatiorem eſſe ad circulum A B C D, quàm F O H,
ad E F G H.
Deſcribantur enim per L, P, polos, & per polos, M, Q, cir-
1130. i. huius culi maximi A N C, E O G;
ſitque communis ſectio circulorum A B C D,
B N D, recta B D;
circulorum autem A B C D, A N C, recta A C; & circulo-
rum B N D, A N C, recta N I:
quæ omnes rectæ per centrum ſphæræ I, tran-
ſibunt, cum circuli maximi per idem centrum ſphæræ ducantur.
Eodem ordi-
226. 1. huius. dine ſint in alia ſphæra communes ſectiones circulorum, vt recta F H, circu-
lorum E F G H, F O H;
recta vero E G, circulorum E F G H, E O G; & re-
cta O K, circulorum F O H, E O G:
quæ omnes rectæ ſimiliter per centrum
ſphæræ K, tranſibunt.
Et quoniam circulus A N C, per polos circulorum
A B C D, B N D, tranſiens, eos ſecat ad angulos rectos;
erit viciſsim vterque
3315. 1. huius circulus A B C D, B N D, ad circulum A N C, rectus, atque adeo &
recta B D,
communis eorum ſectio, ad eundem circulum A N C, perpendicularis erit.
4419. vndec. Quare anguli A I D, N I D, recti erunt, ex defin. 3. lib. 11. Eucl. ac pro-
77[Figure 77] inde A I N, angulus
erit inclinationis cir-
culi B N D, ad circu-
lum A B C D, ex de-
fin.
6. lib. 11. Eucl. Eo-
dem modo erit E K O,
angulus inclinationis
circuli F O H, ad cir-
circulũ E F G H.
Quo-
niam vero P, polus cir
culi B N D, ſublimior
ponitur ſupra circu-
lum A B C D, quàm
polus Q, circuli F O H,
ſupra circulum E F G H, erit maior arcus C P, arcu G Q.
Hi enim arcus,
cum ſint perpendiculares ad circulos A B C D, E F G H, altitudines polo-
rum P, Q, ſupra ipſos circulos metiuntur.
Sunt autem arcus P N, Q O,
æquales, cum ſint quadrantes.
Poli enim P, Q, à circulis maximis B N D,
F O H, per quadrantem abſunt.
Arcus ergo C N, maior erit arcu G O, ac pro
55Coroll. 16.
huius.
rea A N, reliquus ex ſemicirculo A N C, minor erit reliquo E O, ex ſemicir
culo E O G.
Quare angulus A I N, angulo E K O, minor erit, ac proinde
66Schol. 27.
tertij.
magis inclinatus erit circulus B N D, ad circulum A B C D, quam circulus
F O H, ad circulum E F G H, vt in explicatione definitionis 7.
lib. 11.
Eucl. ſcripſimus.
SED ſintiam arcus C P, G Q, æquales, hoc eſt, poli B, Q, æqualiter di
ſtent à planis circulorum A B C D, E F G H.
Dico circulos B N D, F O H,
æqualiter inclinari ad circulos A B C D, E F G H.
Quoniam enim arcus C P,
G Q, æquales ſunt, ſi addantur quadrantes P N, Q O, erunt &
arcus C H,
G O, æquales;
ac propterea & reliqui arcus A N, E O, ex ſęmicirculis æqua-
les erunt, Anguli igitur A I N, E K O, æquales erunt, ac propterea, ex defin.
7727. tertij. 7. lib. 11. Eucl. ſimiles, ſiue æquales erunt inclinationes circulorũ B N D, F O H,
ad circulos A B C D, E F G H.
Si igitur in ſphæris ęqualibus maximi circuli
ad maximos circulos, &
c. Quod erat oſtendendum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index