Ghetaldi, Marino, Marini Ghetaldi Promotvs Archimedis sev de varijs corporum generibus grauitate & magnitudine comparatis

Page concordance

< >
Scan Original
61 49
62 50
63 51
64 52
65 53
66 54
67 55
68 56
69 57
70 58
71 59
72 60
73 61
74 62
75 63
76 64
77 65
78 66
79 67
80 68
81 69
82 70
83 71
84 72
85
86
87
88
< >
page |< < (54) of 89 > >|
6654PROMOTVS corona, ſed quælibet particulæ, grauitate quacunque, ctiam
differentes interſe, ſufficiunt.
Deratione autem, qua Archimedes, cognitis grauitatibus
trium corporum ex aqua, magnitudine æqualium, coronæ
ſcilicet vnum, alterum maſſæ auree, tertium argenteæ, potue-
rit furtum aurificis in regia corona deprehendere, atque ar-
gentum quod erat in ea permixtum ab auro diſcernere, pluri-
mi ſcripſerunt, modos etiam ad id faciendum excogitarunt
varios, longa tamen methodo, atque difficili vſi ſunt, &
quod
maximam confuſionem, &
obſcuritatem parit, nullum opera-
tionis tradunt præceptum firmum, ac ſtabile.
ego autem vni-
ca tantum proportionis ratiocinatione, ſeu regula trium (vt
vulgo dicitur) breuiter, &
expedite idem conſequor, eamque
geometrica ratione demonſtro.
Problema igitur ad hoc facien
dum ita concipio &
abſoluo.
PROBLEMA IX. PROPOS. XVIII.
POrtionem metalli, alterimetallo miſtam, ponde-
ris ratiocinatione diſcernere.
QVONIAM de Hieronis corona facta eſt mentio, ſit ea B,
eiuſque grauitas EK, &
oporteat argentum, quod ſit in ea permixtũ,
ab auro diſcernere, hoc eſt oporteat inuenire quanta erit portio ar-
21[Figure 21] genti, &
quanta auri. In-
telligantur duo corpora
A, D, vnum aureum, al-
terum argenteum æque
grauia atque corona,,
deinde trium corporum
ex aqua, magnitudine,
æqualium, aureo ſcili-
cet corpori vnum, alte-
rum coronæ, tertium
corpori argenteo, inue-
niantur grauitates, id autem poterit fieri facillime, ſi accipiãtur duo
corpora vnum ex auro, alterum ex argento, grauitate quacunque,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index