Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="2">
            <p type="main">
              <s id="s.000460">
                <pb xlink:href="079/01/108.jpg" pagenum="59"/>
              Percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
                <lb/>
              Principijs esse, ante oculos quae candida cernis;
                <lb/>
              Aut ea, quae nigrant, nigro de semine nata:
                <lb/>
              Nive, alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
                <lb/>
              Propterea gerere hunc credas, quod materiai
                <lb/>
              Corpora consimili sint eius tincta colore.</s>
              <s id="s.000461">
                <lb/>
              Nullus enim color est omnino materiai
                <lb/>
              Corporibus, neque par rebus, neque denique dispar.</s>
              <s id="s.000462">
                <lb/>
              In quae corpora si nullus tibi forte videtur
                <lb/>
              Posse animi iniectus fieri, procul avius erras.</s>
              <s id="s.000463">
                <lb/>
              Nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
                <lb/>
              Adspexere, tamen cognoscant corpora tactu,
                <lb/>
              Ex ineunte aevo nullo coniuncta colore:
                <lb/>
              Scire licet menti quoque nostrae corpora posse
                <lb/>
              Verti in notitiam nullo circumlita fuco.</s>
              <s id="s.000464">
                <lb/>
              Denique nos ipsi, caecis quaecumque tenebris
                <lb/>
              Tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.</s>
              <s id="s.000465">
                <lb/>
              Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.</s>
              <s id="s.000466">
                <lb/>
              Omnis enim color omnino mutatur in omnis.</s>
              <s id="s.000467">
                <lb/>
              Quod facere haud ullo debent primordia pacto.</s>
              <s id="s.000468">
                <lb/>
              Immutabile enim quiddam superare necesse est:
                <lb/>
              Ne res ad nihilum redigantur funditus omnes.</s>
              <s id="s.000469">
                <lb/>
              Nam quodcumque suis mutatum finibus exit;
                <lb/>
              Continuo hoc mors est illius, quod fuit ante.</s>
              <s id="s.000470">
                <lb/>
              Proinde colore cave contingas semina rerum,
                <lb/>
              Ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000471">Praeterea, si nulla coloris principiis est
                <lb/>
              Reddita natura: & variis sunt praedita formis,
                <lb/>
              E quibus omne genus gignunt, variantque colores.</s>
              <s id="s.000472">
                <lb/>
              Propterea magni quod refert, semina quaeque
                <lb/>
              Cum quibus, & quali positura coutineantur,
                <lb/>
              Et quos inter se dent motus, accipiantque:
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>