Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 316 > >|
1ad riſum propenſus; vt infrà (auſpice Deo) videbimus.
Ex his duas grauium, & leuium definitiones habemus: al
tera per motum à medio, & ad medium data; altera per quie
tem à medio, & in medio assignata: dixerat enim Aristo­
teles, graue id eſt, quod mouetur ad medium, & graue id eſt,
quod quieſcit in medio: dixerat etiam leue id est, quod quie­
ſcit à medio, & leue id eſt, quod mouetur àmedio: vt ſupra
ſcripſimus.
Vtra definitionum ſit potior; an ea, quæ per quie­
tem, an ea quæ per motum datur.
Cap. XXVIII.
Cvm duas grauium, & leuium definitiones assigna­
uerimus, alteram per motum, & alteram per quietem,
Auerroes libro quarto de cælo commentatione vigeſi­
maſexta, & trigeſimaprima non iniuria quærit.
Vtrane ha­
rum
definitionum ſit potior: an ea, quæ per quietem, an ea, quæ
per motum datur; it a vt grauium, et leuium naturam propriam
magis exprimat, & ideo præſtantior eſſe credatur.
Reſpondet
Auerroes Philoſophus in primis magnus, & dicit: ea certè
præferenda eſt alteri, quæ per quietem datur: cauſa est, quia
motus elementis non ineſt, niſi poſtquam violentiam paſſa, aut
extra proprium locum vi extruſa fuerint, & ad illum redire
contenderint; aut extra proprium locum genita, ad eumdem
accedere tentauerint: hæc dum ad locum naturalem concitan
tur, non nihil adhuc conſeruant contrariæ illius, & repugnantis
naturæ, vel ex qua genita fuerint, vel quam extra proprium lo
cum pulſa contraxerunt; at quies elementis in ſua propria, ac
naturali diſpoſitione existentibus optimo iure tribuitur; ideo
elementis, vt moueantur, accidere videtur: vt quieſcant, per ſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index