Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 241 > >|
1
Merſ. Vnum præterea, quod non parùm

in rem tuam facit, Galilæe, audire placeat.

Illud autem eſt, quod quamuis terram decu­
plò grauiorem quis conſtitueret, ac ego de­
prehenderim, nihilo tamen minùs tuis illis
orbiculis moueri facilè poſſet: non tantum
quia decuplex iſta grauitas non pertingeret
ad libras illas 50.000000.000000.000000.
000000. & eo amplius, verùm etiam quią
non totum illud pondus ſimul motui repu­
14[Figure 14]
gnaret.
Sit enim̨
totus terræ globus
HIKL, cuius cen­
trum C congruat v­
niuerſi centro, iņ
quo nullum habet
momentum ad de­
ſcenſum, ſed in eo
quieſcit.
An non ſa­
tis Archimedi fuiſ­
ſet, ſi terram vnum
aut alterum milliare aliò tranſtuliſſet?
Mo­
ueri igitur intelligatur centrum ex C in T,
& ſit terra translata SORV.
Huic motui
primùm, præter hemiſphærium ſuperius
HLK, non repugnat totum hemiſphærium
inferius HIK, cuius videlicet partes plurimæ
fiunt centro C propiores, in quod ſuis nuti­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index