Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 241 > >|
1 Percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
Principijs esse, ante oculos quae candida cernis;
Aut ea, quae nigrant, nigro de semine nata:
Nive, alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
Propterea gerere hunc credas, quod materiai
Corpora consimili sint eius tincta colore.

Nullus enim color est omnino materiai
Corporibus, neque par rebus, neque denique dispar.

In quae corpora si nullus tibi forte videtur
Posse animi iniectus fieri, procul avius erras.

Nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
Adspexere, tamen cognoscant corpora tactu,
Ex ineunte aevo nullo coniuncta colore:
Scire licet menti quoque nostrae corpora posse
Verti in notitiam nullo circumlita fuco.

Denique nos ipsi, caecis quaecumque tenebris
Tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.

Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.

Omnis enim color omnino mutatur in omnis.

Quod facere haud ullo debent primordia pacto.

Immutabile enim quiddam superare necesse est:
Ne res ad nihilum redigantur funditus omnes.

Nam quodcumque suis mutatum finibus exit;
Continuo hoc mors est illius, quod fuit ante.

Proinde colore cave contingas semina rerum,
Ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes.

Praeterea, si nulla coloris principiis est
Reddita natura: & variis sunt praedita formis,
E quibus omne genus gignunt, variantque colores.

Propterea magni quod refert, semina quaeque
Cum quibus, & quali positura coutineantur,
Et quos inter se dent motus, accipiantque:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index