Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 145 > >|
127[Figure 27]
THEOREMA VIII.
Motus Trianguli Iſogoni ad baſim, non verò ad planum perpendi­
cularis, ſi in baſim moveatur, uno latere eidem plano par alle­
lo, ad angulos æquales reſtectit.
In 2 figurâ moveatur triangulum bcd in baſim cd, ſectam
bifariam & æqualiter à motu centri in a. ſitque latus bd paral­
lelum plano: Dico in hoc caſu triangulum bcd motu reflexo
angulum conſtituere æqualem illi, quem facit cum eodem pla­
no huius lapſus.
Excitetur enim linea hypomochlij cf, du­
ctâ lineâ à centro perpendiculari ai. quia itaque ex demonſtra­
tis plaga eſt æqualis quadrato ci, & grauitas mouens centri
æqualis quadrato ai: eſt autem plaga, & qui hanc ſequitur mo­
tus reflexus in lineâ ac per 1 theor: motus verò centri in lineâ
tangente circuli centro c atque interuallo ac deſcripti, paralle­
la nimirum plano eg: ſi fiat ut ci ad ai, ita cl ad cm; erit mo­
tus medius cn diameter parallclogrammi clmn: Dico angu­
lum ncm eſſe æqualem angulo fce. Quia enim recta ac per

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index