Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="2">
            <p type="main">
              <s id="s.000429">
                <pb xlink:href="082/01/066.jpg" pagenum="104"/>
              legibus hisce, ea res ratio disterminat omnis.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000430">nam veluti tota natura dissimiles sunt
                <lb/>
              inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
                <lb/>
              dissimili constare figura principiorum;
                <lb/>
              non quo multa parum simili sint praedita forma,
                <lb/>
              sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000431">semina cum porro distent, differre necessust
                <lb/>
              intervalla vias conexus pondera plagas
                <lb/>
              concursus motus, quae non animalia solum
                <lb/>
              corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
                <lb/>
              secernunt caelumque a terris omne retentant.
                <lb/>
              </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000432">Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
                <lb/>
              percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
                <lb/>
              principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
                <lb/>
              aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
                <lb/>
              nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
                <lb/>
              propterea gerere hunc credas, quod materiai
                <lb/>
              corpora consimili sint eius tincta colore.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000433">nullus enim color est omnino materiai
                <lb/>
              corporibus, neque par rebus neque denique dispar.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000434">in quae corpora si nullus tibi forte videtur
                <lb/>
              posse animi iniectus fieri, procul avius erras. </s>
              <s id="s.000435">
                <lb/>
              nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
                <lb/>
              dispexere, tamen cognoscant corpora tactu,
                <lb/>
              ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
                <lb/>
              scire licet nostrae quoque menti corpora posse
                <lb/>
              vorti in notitiam nullo circumlita fuco. </s>
              <s id="s.000436">
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>