Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (60) of 760 > >|
6660PHYSICORVM ARIST. in terra, ſi infinita eſſet, boc eſſet cauſa, ſed grauitatem ba-
bere, graue autẽ in medio ſuapte natura quieſcere ſolet:
ſi-
militer &
infinitũ in ſeipſo quieſcit ob aliquã aliã cauſam,
&
nõ ex eo quia eſt infinitũ, & ſeipſum firmat. Et inſu-
per patet, &
quamuis ipſius partẽ, eodem modo quieſcere
corpore:
nam ut infinitum in ſeipſo manet, ſeipſum firmãs,
ſic &
omnis ipſius pars, & quamcunq; acceperis in ſeipſa
manebit.
Loca nanq; totius, ac partis, ſpeciei eſſe eiuſdẽ con
ſtat:
totius enim terræ, glebæq́; idẽ eſt locus, qui eſt inferus,
&
etiam ignis totius, atq; ſcintillæ, qui eſt ſuperus: quare ſi
infiniti ſit locus in ſeipſo eſſe, &
partis idem erit profe ctò,
quælibet ergo in ſeipſa manet.
Omnino autẽ patet fieri nõ
poſſe, ut corpus infinitum in ratione rerum ponatur, &
lo
cus corporibus tribuatur:
ſi corpus omne ſenſibile, aut gra
ue ſit, aut leue, &
graue quidem ad medium ſuapte natura
feratur, leue uerò ſimiliter ſupera loca petat, &
infinitum
enim hanc eandem naturæ ſubeat legem neceſſe eſt.
At fieri
nequit, aut totum graue ſit, aut leue:
aut dimidium leue, di-
midium graue:
quo nanq; modo diuides illud? aut quo pa-
cto ipſius infiniti, quæ quidẽ pars ſuprà, bæc autẽ infrà, uel
ultima, uel media erit?
Prætereà, omne corpus ſenſibile eſt
in loco.
Loci uerò ſpecies, ac differẽtiæ ſunt, ſuprà & infrà,
antè &
retro, dextrum atq; ſinistrum: atq; bæc non ſolùm
nostra ex parte ſunt, poſitioné ue, ſed in ipſo etiam toto di
ſtincta ſunt, atq;
hæc eſſe in infinito non poſſunt. Atq; ſim
pliciter ſi locus infinitus eſſe non poßit, ſitq́;
omne corpus
in loco, &
in ratione profectò rerũ infinitum corpus eſſe
non poteſt:
at uerò quod alicubi eſt, in loco eſt: & quod in
loco eſt, alicubi eſt.
Vtigitur infinitum, quantitatis rationẽ
ſubire non poteſt (nam quantũ fuerit quoddam ut

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index