Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of figures

< >
< >
page |< < (52) of 361 > >|
6652HYDRODYNAMICÆ. titudinem velocitati debitam, quam ſuperficies mn habet, cum pervenit in
ſitum
fg;
ſit iſta altitudo = v, erit aſcenſus potent. omnis aquæ eo ipſo mo-
mento
pariter = v:
Deſcenſus actualis autem eſt per §. 7. = tertiæ propor-
tionali
ad totam maſſam aquæ, particulam aquæ mngf &
altitudinem verti-
calem
HB, id eſt, = {δ/β}a;
eſt igitur v = {δ/β}a. Hæc quidem altitudo dicto
citius
minuitur ſtatim atque aqua per orificium B fluere cogitur, quod de-
monſtravi
§.
18. ſed primo tamen temporis puncto aqua ſervabit motum
quem
acquiſivit, &
ſic guttula orificio proxima ejicietur velocitate, quæ de-
beatur
altitudini{mmδ/nnß} a.
Poteſt autem hæc altitudo non ſolum eſſe tripla
aut
quadrupla ipſius a, ſed &
quantumcunque magna: ego certe cum tubis
vitreis
pro lubitu jactus feci decies aut vigeſies altiores ipſius a;
fuerit v. gr.
δ = 100 pedum, β = uni pollici, diameter autem tubi decupla diametri,
quam
orificium habet;
& erit {mmδ/nnß} = {10000/1200} a, ita ut in his circumſtan-
tiis
prima guttula aſſilire demta aëris reſiſtentia debeat ad altitudinem plus-
quam
octies majorem altitudine ſolita a.
Sunt cœterum multa impedimenta
eaque
maximi momenti, quæ jactus enormes cohibeant;
perditur nempe ali-
quid
de motu ab impulſu ſuperficiei aqueæ mn in latera fg, dein etiam ab
ingenti
attritu quem aqua per foraminulum, quod parvulum eſſe debet,
tam
celeriter lata patitur:
multum etiam abeſt, quominus aqua C A D m
omni
ſua celeritate moveatur ob adhæſionem aquæ ad latera tubi, quæ ad-
hæſio
in tam longo tractu valde notabilis eſt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index