Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572
page |< < (60) of 778 > >|
49. Motus uiſibilis percipitur è mutatione ſitus eius in ſenſilitempore. 110 p 4.
MOtus autem comprehenditur à uiſu ex comparatione rei motæ ad aliud uiſibile. Quoniam
quando
uiſus comprehenderit uiſibile motum, & cum ipſo comprehenderit aliud uiſibi-
le
, comprehendet ſitum eius reſpectu illius uiſibilis moti.
Et cum illud uiſibile fuerit motũ,
& illud aliud uiſibile fuerit non motum:
per motum illius uiſibilis moti, ſitus illius uiſibilis moti di
uerſabitur
reſpectu illius uiſibilis non moti.
Et cum uiſus comprehenderit ipſum, & cum eo com-
prehenderit
aliud uiſibile:
comprehendet ſitum eius reſpectu illius uiſibilis, & comprehendet mo
tum
eius.
Motus ergo comprehenditur à uiſu ex comprehenſione diuerſitatis ſitus rei uiſæ motæ
reſpectu
alterius.
Et motus cõprehenditur à uiſu ſecũdum aliquem trium modorũ: aut ex reſpectu
rei
uiſæ motæ ad multa uiſibilia:
aut ex reſpectu rei uiſæ motæ ad unum uiſibile: aut ex reſpectu rei
uiſæ
motæ ad ipſum uiſum.
Primum autẽ quando uiſus comprehenderit rẽ uiſam & eius motũ, &
comprehenderit
ipſam reſpicientẽ aliquod uiſibile:
deinde comprehenderitipſam reſpicientem a-
liquod
aliud uiſibile diuerſum à primo, exiſtente uiſu in ſuo loco:
ſentiet motũ illius rei uiſæ. Reſpe
ctus
autem rei uiſæ motæ ad unum ſolum uiſibile eſt, quando uiſus comprehẽderit rẽ uiſam motã,
& comprehenderit ſitum eius reſpectu alterius uiſibilis:
deinde cõprehenderit ſitũ eius, qui muta-
tus
eſt reſpectu illius alterius uiſibilis:
aut quòd eſt remotius: aut quòd propinquius: aut quòd eſt
in
parte altera, uiſu exiſtente in ſuo loco:
aut per mutationem ſitus alicuius partis rei uiſæ motæ,
reſpectu
illius uiſibilis immoti:
aut per mutationem ſitus partiũ eius reſpectu uiſibilis illius: & ſe-
cundum
iſtum ultimũ modum comprehendit uiſus motum uiſibilis moti circulariter, quando ho-
mo
comparauerit ipſum ad aliud uiſibile.
Cum ergo uiſus comprehenderit ſitũ rei uiſæ motæ, aut
ſitum
partium eius, aut ſitũ alicuius partis eius:
cõprehendet motũ rei uiſę motæ. Reſpectus autem
rei
uiſæ motæ ad ipſum uiſum eſt, quando uiſus comprehendit rem uiſam motã, cõprehendetubr-
tatem
eius & remotionẽ eius à uiſu:
& cum uiſus fuerit quietus, & res uiſa fuerit mota: tunc muta-
bitur
ſitus rei uiſæ motæ reſpectu uiſus.
Si ergo motus rei uiſæ fuerit ſecundum ſpatium latũ: mu-
tabitur
ubitas eius, & ſentiet uiſus mutationem ubitatis.
Et cum uiſus ſenſerit mutationem ubita-
tis
eius, uiſu quieſcente, ſentiet motum eius.
Et ſi motus rei uiſæ fuerit in longitudine extenſa inter
ipſum
& uiſum:
tuncres uiſa aut elongabitur à uiſu per motũ, aut appropinquabit. Et uiſus ſen-
ſerit
elongationem aut appropinquationem eius, uiſu exiſtẽte in ſuo loco:
uiſus ſentiet motum e-
ius
.
Et ſi motus rei uiſæ fuerit circularis, neceſſariò mutabitur pars rei uiſæ eius, quę opponitur ui-
ſui
:
& cum illa pars rei uiſæ fuerit mutata, & ſenſerit uiſus mutation em eius, uiſu exiſtente in ſuo lo
co
:
ſentiet motum rei uiſæ. Secundum ergo iſtos modos comprehendit uiſus motum, quando ui-
ſus
fuerit fixus in ſuo loco.
Et uiſus comprehendet etiam motum ſecundum quemlibet iſtorũ mo-
dorum
, quamuis uiſus etiam moueatur.
Et hoc erit quando uiſus ſenſerit diuerſitatem ſitus rei ui-
ſæ
motæ, ſentiendo, quòd illa diuerſitas non eſt propter motum eius, & diſtinguendo inter diuerſi
tatem
ſitus, quæ accidit illi rei propter motum illius rei uiſæ, & inter diuerſitatem ſitus, quę accidit
ei
propter motum uiſus.
Cum ergo uiſus ſenſerit diuerſitatem ſitus rei uiſæ, & ſenſerit, quòd diuer-
ſitas
eius ſitus non eſt propter motum uiſus:
ſentiet motum rei uiſæ. Et forma rei uiſæ motæ moue
tur
etiam in uiſu propter motum eius:
ſed uiſus non cõprehendit motum rei uiſæ ex motu ſuæ for-
in uiſu tantùm:
imo uiſus non comprehendit motum rei uiſæ, niſi ex comparatione reiuiſæ ad
aliam
ſecundum modos, quos declarauimus:
quoniã forma rei uiſæ quieſcentis aliquando moue-
turin
uiſu cum quiete rei uiſæ, & inde uiſus non comprehenditipſam motam.
Quoniã uiſus quan-
do
mouebitur ſuper oppoſitionem rerum uiſarum:
mouebitur forma cuiuslιbet rei uiſæ oppoſitæ
uiſui
in ſuperficie uiſus apud motũ eius, ſiue quieſcat, ſiue moueatur.
Et quia uiſus iam aſſuefactus
eſt
ad motum formarum rerum uiſarum in ſuperficie eius cum quiete illarum rerum uiſarum:
non
iudicabit
motum rei uiſæ propter motum formæ eius, niſi quando in uiſum peruenerit forma ali-
cuius
rei uiſæ, & comprehenderit uiſus diuerſitatẽ ſitus formæ rei uiſæ motæ, reſpectu alterius for-
rei uiſæ:
aut ex mutatione formarum in eodem loco uiſus, qui erιt in loco circulari. Motus er-
go
non comprehenditur à uiſu, niſi ſecundum modos, quos diſtinximus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index