Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 129 > >|
1tercipientes illos arcus, habeatque; ſinus primus ad arcum interce­
ptum majorem rationem quam triplam, erit ſinus ſecundus major
illo arcu intercepto.
QVia enim ut ſinus ita arcus intercepti; habent autem
ſinus proximi rationem ad ſe minorem quam du­
plam, per Lemma 3; habebunt quoque; arcus minorem
rationem quam duplam.
Et quia ut ſinus ad ſinum, ita
arcus ad arcum, erit permutando ut ſinus primus ad ar­
cum primum, ita ſinus ſecundus ad arcum ſecundum:
habet autem ſinus primus ad arcum primum majorem
rationem quam triplam, habebit quoque; ſinus ſecundus
ad arcum ſecundum majorem rationem quam triplam.
Quia ergo ad eundem arcum ſecundum majorem rati­
onem habet ſinus ſecundus, quam arcus primus, erit ſi­
nus ſecundus major quam arcus primus, hoc eſt quam
arcus interceptus.
Propoſitio XXIV.
Perpendiculum ex quolibet puncto ejuſdem circuli æquali tem­
pore recurrit in ſuam ſtationem.
IN circulo tuxb ſint duo perpendicula ab. ad extra ſu
am ſtationem at, habeatque; ſinus totus ab ad interual­
lum bd majorem rationem quam triplá, dico utrumque;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index