Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo
page |< < (22) of 760 > >|
66122LIBER. per ſe graueolentiam perſequitur, quamuis ſtirpes pluri-
mæ grauiter oleant, niſi quid illi ad irritandam gulam, ci-
buḿ ue ſumendum conferat.
Videtur autem & ipſe ſenſus
olfactus, cùm ſenſus numero concludantur impari, &
nu-
mer us impar medium obtineat, eſſe me dius inter eos, qui
tangendo ſuo munere funguntur:
quales ſunttactus, & gu-
ſtus:
& eos qui intercedente aliquo ſentiũt, cuiuſmodi ſunt
uiſus, &
auditus. Quapropter & ipſum olfactile, affectio
quædam nutritiuorum eſt:
hæc autem in eodẽ genere ſunt.
Quin & audibilis, & uiſilis. Vnde fit ut animantia, tum
in aëre, tum in aqua odorentur.
Quare ipſum olfactile, his
utriſque commune quippiam existit, quod &
tangibili, &
audibili, atq;
per ſpicuo ineſt. Quo etiam fit, ut non ab
re per ſimilitudinem quandam dicta ſit eſſe:
quaſi tinctura
quædam, &
collutio ſiccitatis in humido, & fluido. Quo-
modo igitur olfactilis ſpecies dicere conueniat, &
quomo-
do non conueniat, hactenus dictum ſit.
Quod autem qui-
dam Pythagoræi dicunt, aſſerentes nonnulla odoribus ali,
haud quaquam rationi conſonum eſt.
Nam primò quidem
uidemus, oportere cibum eſſe compoſitum:
etenim ea quæ
aluntur, ſimplicia non ſunt.
Quocirca & è cibo ſuperua-
canea quædam gignuntur, aut intra illa, aut extra quomo-
do plantis accidit.
Déinde, nec aqua ipſa per ſe, & incom-
mista, alere ſolet:
cùm oporteat id quod ex aliquo cõstitua-
tur corpulentum eſſe.
Sed & adhuc multò minus conſenta-
neum eſt, aërem corporari.
Præterea omnibus animalibus
locus ineſt, qui cibum recipiat, à quo ipſam corpus alimo-
niam attrahit:
at olſactilis ſenſoriũ, in capite ſitum eſt. Itẽ
illud unà cũ ſpiritoſa exhalatione in greditur:
quare ad ſpi-
randi officinam cõmeabit.
Quod igitur olſactile,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index