Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1

Page concordance

< >
Scan Original
661 (87)
662 (88)
663 (89)
664 (90)
665
666
667
668 91
669 92
670
671
672
673 93
674 94
675 95
676 96
677 97
678 (98)
679 (99)
680 (100)
681 (101)
682 (102)
683 (103)
684 (104)
685
686
687
688 (105)
689 (106)
690
< >
page |< < ((90)) of 824 > >|
664(90)PHYSICES ELEMENTA nigrâ radii quidam imaginis RV intercipiantur, quod mu-
tat permixtionem, quæ hac methodo ad libitum variatur,
radiorum cæterorum iterum ſeparatorum colores non mu-
tantur.
Si radii ſolares, ut ad nos perveniunt, in totum ab ali-
11870. quo corpore reflectantur, hoc album apparet;
radii autem hi
ſunt congeries radiorum variorum colorum , unde 22847. 858. mus permixtionem colorum variorum conſtituere albedinem;
33871. ſi enim colores, qui obſervantur in oblongâ Solis imagine,
ſæpius memoratâ, eâ proportione, qua in illâ imagine dantur,
inter ſe confundantur, conflatur albedo:
quod & eo reſpectu
radios immutabiles probat.
A Sole procedentes radii albi ap-
parent, ſi ſeparantur horum colores deteguntur, iterum per-
mixti reſtituitur albor.
Experimentum 4.
Omnibus manentibus, ut in Experimentis duobus præce-
44TAB. XVII.
fig. 2.
dentibus;
ponatur tabula T in A, in ipſo loco ubi omnes
radii imaginis RV confunduntur;
albedo dabitur in A; ſi
color ruber imaginis RV chartâ nigrâ intercipiatur, eva-
neſcit albedo, &
color in A ad cæruleum vergit; interceptis
verò radiis violaceis &
cæruleis, rubeſcit albor.
Experimentum 5.
Dentur priſmata triangularia tria, ex ligno, & laminis vi-
55TAB. XVII.
fig. 3.
treis, conſtructa, aquam continentia, BB, DD, DD;
laminæ vitreæ in ſingulis inter ſe formant angulos æquales,
circiter 70.
gr. ; longitudo laminarum eſt ſex aut ſeptem
pollicum, latitudo trium pollicum;
hæ aliter in priſmati-
bus DD, DD, quâm in priſmate BB, diſponuntur;
ita
ut illorum baſes majores ſint.
Refringuntur radii ſolares per
priſma BB, ut in Exp.
3. capitis 18. , & ad diſtantiam trium
aut quatuor pedum cadit oblonga Solis imàgo in faciem
priſmatis DD, poſitam in ſitu parallelo faciei priſmatis BB
ex qua radii exeunt.
In ſecundo priſmate radii contrariam
patiuntur refractionem, quàm in primo;
proprer paralle-
liſmum memoratum, &
quia acies anguli à planis vitreis for-
mati in priſmate BB ſurſum, in DD deorſum datur.
Id-
circo ſecundâ refractione deſtruitur prima, &
radii

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index